epistolae caeteris admixtae aut separatim excusae, quae videri possint
Apologiae, qualis est illa ad Marcum Laurinum, ad Iacobum Hoghe¬
stratum. Sed a rixarum commemoratione libenter discedo. Et iam
rixandi videbatur finis, nisi subito ac praeter omnem spem exortus
fuisset Vlricus Huttenus, ex amico repente versus in hostem, tantum 5
valet apud leues homines mala lingua; hoc nemo scripsit in
Erasmum hostilius. Et tamen non eramus responsuri, nisi graues
amici iudicassent hoc ad meam existimationem interesse. Exiit
itaque Spongia ipso titulo stili moderationem pollicens ; quam tamen
videor nonnullis nequaquam praestitisse, quum ego teste conscientia 10
summo studio sim adnixus ne quem omnino per occasionem attin¬
geret mea defensio, ipsi etiam Hutteno parcere studens, quantum
yes ipsa pateretur. Qui Hutteni famam apud omnes sartam tectam
volunt, illis indignentur qui hominem suis mendaciis hue per¬
pulerunt, magis etiam istis, aut iisdem potius, qui hoc summis 15
viribus agunt vt in mortuum etiam stringam calamum. Quod
tamen a me nunquam extorquebunt; nec enim libet furere, et
video rem prorsus exisse in rabiem. Proinde posthac non est
animus cum istiusmodi gladiatoriis libellis congredi. Primum ad¬
nitar vt hanc conscientiam approbem Christo, speroque futurum vt 20
consilii mei rationem optimus quisque suo calculo comprobet. Istis
vero rabulis, qui prorsus nescire videntur quid intersit inter scribere
et furere, equidem malefacere malim quam maledicere, si Chris¬
tianum esset omnino cuiquam maleuelle. Ab iis vero qui Spongiam
atrocem ac procacem videri volunt, tantum illud petam, cogitent 25
quam non vulgariter dilexerim Hutteni ingenium, quanto candore,
quot aeditis scriptis illum nondum admodum celebrem orbi com¬
mendarim, quot epistolis illum praedicarim apud amicos, prae¬
sertim apud R. Card. Moguntinum. In quadam epistola confero
ilum cum Thoma Moro, quo viro multis iam seculis nihil sol vidit 30
integrius, candidius, amicius, cordatius. Huius se vehementer dis¬
similem probauit Huttenus, meque vanum praeconem fecit. In
opere Noui Testamenti iam tertium aedito quam non vulgari affectu
laudes illius persono! Iam et illud cogitent, quam illi nulla a me
praebita est occasio recedendi ab amicitia, quam non oportuit absque 35
grauissimis causis rescindere; deinde quam ille non solum violarit
amicitiae iura, verum etiam velut ex insidiis plusquam hostiliter