OCR Output

4 LETTERS OF ERASMUS [1523

pro tanta liberalitate, atque hoc lemmate recusaui munus, quod
dicerem maius quam vt conueniret exiguitati meae. Nullo in genere
me minus exercui quam in epigrammatis, et tamen interdum inter
ambulandum aut etiam in compotationibus lusimus aliquot diuersis
5 temporibus, quorum nonnulla ab amicis nimium mei nominis
studiosis collecta sunt et aedita Basileae ; quoque magis riderentur,
adiunxerunt Thomae Mori epigrammatis, in hoc genere felicissimi.
Carmen ad Guilhelmum Copum de senectute scriptum est nobis in
; Alpibus, quum primum adirem Italiam. Inciderat odiosa contentio
to inter caduceatorem regis Angliae, qui nos, quo tutius iremus, comi¬
tatus est Bononiam vsque, et inter curatorem adolescentum quos
tum pacto velut nassae implicitus ducebam in Italiam, non quidem
vt paedagogus, nam morum curam exceperam, nec vt praeceptor, sed
vt inspector futurus ac studiorum viam commonstraturus, ne quid
15 calamitatis deesset fatis meis; nullum enim annum vixi insuauius.
Inter hos igitur duos adeo incaluerat rixa, vt post furiosa conuitia
ventum sit vsque ad gladios ; ac tum quidem alteri duntaxat irasce¬
þar. Verum vbi post tantam tempestatem vidissem illos vltro factos

amicos epoto vini cyatho, vtrumque ex aequo oderam. Etenim vt
20 pro insanis habeo, qui sic debacchantur, nisi grauissime lacessiti, ita
nulli fidos esse duco, qui tam subito fiunt amici post iras capitales.
Itaque quo taedium inter equitandum fallerem, abstinens a colloquio
partium carmen hoc absolui, notans interim in charta super sellam,
ne quid excideret aliud, dum aliubi quaererem. E notulis de¬
25 scribebam quod erat natum, vbi ventum esset in diuersorium. Habes
carmen equestre vel potius alpestre, quod tamen docti negant
prorsus infelix, vteunque natum est.
Scripsi diuersis temporibus epitaphia non pauca, rogatus ab amicis,
quae non refert numerasse. Sed annis aliquot ante quam adirem
32 Italiam, exercendae Graecitatis causa quando non erat praeceptorum
copia, verteram Hecubam Euripidis, tum agens Louanii. Ad id
audendum prouocarat F. Philelphus, qui primam eius fabulae scenam
vertit in oratione quadam funebri, parum vt tum mihi visum est
| feliciter. Porro quum stimulos adderet tum hospes meus Ioannes
35 Paludanus, eius Academiae rhetor, vir si quis alius exacto iudicio,
perrexi quo coeperam. Deinde vbi literis ac montibus, quod aiunt,
aureis amicorum pellectus redissem in Angliam, addidi praefationem

È

È

| 17. vsque om. B. 21. fidos £ : fides a. 24. aliud, . . . quaererem a :, dum,

i vt fit, noua cogitatio veterem propellit.. 8. 25. quod... natum add. B.
esset a: est B. 28. Scripsi 8: Scripsimus a. 33. funebri add. B.

33. oratione] No. 3, delivered on 25 translated. Filelfo’s Funeral Orations
Dec. 1461; Polydorus’ speech is there were printed first c. 1481, at Milan.