et carmen iambicum plus quam extemporarium, quum forte vacaret
membrana, atque autoribus eruditis amicis sed praecipue Guilhelmo
Grocino, qui tum inter multos Britanniae doctos primam laudem
tenebat, obtuli libellum dicatum R. P. Guilhelmo archiepiscopo
Cantuariensi, totius Angliae primati et eius regni Cancellario, hoc est 5
iudici summo. Hoc erat tum noticiae nostrae felix auspicium. Is
quum me paucis salutasset ante prandium, hominem minime multi¬
loquum aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus, vt est
et ipse moribus minime molestis, dimisit cum honorario munere,
quod suo more solus soli dedit, ne vel pudore vel inuidia grauaret ro
accipientem : id actum est Lambethae. Dum ab hoc redimus cymba
vecti, quemadmodum illie mos est, inter nauigandum rogat me
Grocinus, quantum accepissem muneris; dico summam immensam,
ludens. Quum ille rideret, quaero causam risus, et an non crederet
praesulis animum esse talem, qui tantum dare vellet ; aut fortunam 15
esse talem vt tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non
esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem aedito muneris
modo, quum ludens rogarem quur tantillum dedisset, vrgenti re¬
spondit nihil horum esse, sed obstitisse suspicionem, ne forte idem
operis alibi dedicassem alteri. Eam vocem admiratus, quum rogarem 20
vndenam ea suspicio venisset homini in mentem, ridens, sed ròv
capòóviov yéňwra, ‘Quia sic’ inquit ‘soletis vos’; significans id solere
fieri a nostrae farinae hominibus. Hic aculeus quum inhaereret animo
meo rudi talium dicteriorum, simulatque me Lutetiam recepissem,
inde petiturus Italiam, librum Badio tradidi formulis excudendum, 25
adiecta Iphigenia Aulidensi, quam fusius ac liberius verteram agens
in Anglia; et quum vnam dumtaxat obtulissem praesuli, vtranque
dicaui eidem. Sic vltus sum Grocini dictum, quum interim non
haberem in animo reuisere Britanniam, nec de repetendo Archi¬
episcopo cogitarem ; tanta tum erat in tam tenui fortuna superbia. 30
Hoe opus semel atque iterum recognitum postremum hoe anno
recognoul.
Adolescens nondum annos natus octodecim elegiaco carmine, quo¬
niam in eo minus valebam, declamare coeperam aduersus vitia,
libidinem, auariciam, ambitionem. Has ineptias amici me procul 35
33. elegiaco carmine] The three sa- volume which has been reproduced
tires (ef. Ep. 28. 16) in elegiacs, ‘in photo-lithographically by Ch. Ruelens,
errores hominum,’ ‘in iuuenem luxu- Brussels, 1864. Snoy states that Eras¬
ria defluentem,’ ‘in diuitem auarum,’ mus ‘nondum agebat annum vigesi¬
published by Reyner Snoy in Herasmi mum.’ See Erasmus’ preface to his
Roterodami Silua Carminum, Gouda, Ael- authorized edition, entitled Progymnas¬
lard Gauter, 18 May 1513; a rare mata, Louvain, Th. Martens, 1521.