OCR
ni Moria 129 turus , idque tanto feverius , quanto pres» tantius gessit imperium. Hæc inquam , atque hujufmodi plurima, si Princeps fecum perpenderet ( pérpenderet autem , si faperet ), is nec fomnum , nec cibum , opinor, jucunde capere poffet. At nunc meo munere , has omnes curas Diis permittunt, ipsi ſe molliter curant , neque quemquam ad aurem admittunt , nisi qui jucunda loqui norit, ne quid animo follicitudinis oboriatur. Se probe Principis partes omines impleffe credunt, si venentur assidue , si bellos alant caballos , si fuo commodo vendiderint magiftratus ac præfecturas, si quotidie nove rationes excogitentur, quibus civium opes attenuent, & in fuum convertant fifcum , verum id apposite repertis titulis, ut , etiam si sit iniquissimum , aliquam tamen æquitatis fpeciem præ fe ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos utcunque sibi devinciant. Fingite mihi nunc, quales funt nonnunquam , hominem legum ignarum , publicorum commodorum pene hoftem , privatis intentum commoditatibus , additum voluptatibus , oforem eruditionis , oforem libertatis ac veri, nihil minus quam de Reipublicæ falute cogitantem , fed omnia fua libidine , fuifque utilitatibus oe iv