OCR
128 ENCOMIUM Deinde addite huic torguem auream , omnium virtutum cohærentium confenfum indicantem ; tum coronam gemmis insignitam que quidem admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere cæteris antecellere ; præterea fceptrum , juftitiæ & undecunque incorrupti pectoris fymbolum ; poftremo purpuram , eximiæ cujusdam in Rempublicam charitatis indicium, Hec geftamina si Princeps cum fua vita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudefcat ornatfis fui, vereaturque ne quis nafutus interpres totum hunc tragicum cultum , in rifum jocumque vertat. . LVI. Jam quid de proceribus aulicis commemorem, qnorum plerifque cum nihil sit addittius , fervilius , infulsius , abjectius, tamen omnium rerum primos fefe videri volunt? Hac una in re tamen modeftissimi, quod contenti aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac fapientiæ insignia corpore circumferre, rerum ipfarum ftudium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod Regem erum vocare liceat; quod tribus verbis falutare didicerint ; quod notint civiles titulos fubinde inculcare , Serenitatem , Dominationem ,& Magnificentiam; quod egregie perfricuerint faciem ; quod feftiviter adulentur, Nam ha funt artes,