OCR
426 ENCOMIUM que parandum imperium , quifquis fecum perpenderit , quam ingens onus fuftineat humeris , qui vere Principem agere velit; eum qui rerum gubernacula fufceperit, publicum non privatum negotium gerere; nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare ; a legibus , quarum ipfe & auctor & exa@tor eft , nec latum digitum dis. cedere ; officialium omnium & magiftratuum integritatem sibi præftandam effe; fele effe unum omnium oculis expositum, qui vel, ceu sidus falutare , morum innocentia , maximam rebus humanis falutem possit adferre , vel, veluti cometa letalis, fummam perniciem invehere ; aliorum vitia neque perinde fentiri, neque tam late manare , Principem eo loco effe, ut si quid vel leviter ab honefto deflexerit , gravis protinus ad quam plurimos homines vita peftis ferpat. Tum quod multa fecum adferat principum fortuna , que foleant a reéto deducere : quod genus, delitiæ , libertas, adulatio , luxus ; hoc acrius enitendum , ac follicitius advigilandum , necubi vel deceptus ceffet.in officio. Poftremo , ( ut insidias, odia, ceteraque , vel pericula, vel metus , omittam ) capiti imminere verum illum regem, qui paulo poft ab eo sit etiam de minimo quoque commiflo rationem exac —