OCR
116 ENCOMIUM foribus magno mugitu panem efflagitant ; imo in nullis diverforiis , vehiculis , nayibus non obturbant, non mediocri profe&o reliquorum mendicorum ja&ura. At. que ad eum modum homines fuavissimi, fordibus, infcitia, rufticitate , impudentia, Apoftolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid autem jucundius , quam quod omnia faciunt ex præfcripto > quasi mathematicis utentes rationibus , quas præterire piaculum sit : Quot nodos habeat calceus; quo colore cingula ; veftis quot difcriminibus varieganda ; qua materia, quotque culmis latum cingulum ; qua fpecie & quot modiorum capax cucullus ; quot digitis latum capillitium ; quot dormiendum horas. At que haec quidem equalitas in tanta corporum & ingeniorum varietate , quam sit inequalis , quis non perfpicit? Et tamen his nugis non alios modo præ fe nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines Apoftolicam charitatem professi , ob aliter cin&am veftem, ob colorem paulo fufciorem , omnia miris tragoediis mifcent. Ex his videas quofdam adeo rigide religiofos, ut fumma vefte, non nisi Cilicina (1) , utantur ; intima , Mi E (1) Aſperrima , nempe ex villis caprarum y, apud Cilices, atta.