OCR
MORIZ. 115 in quo quidem nomine tale quiddam fubeffe putant , quale eft apud Judæos reTpaypuaoy (1). Itaque nefas aiunt effe, MAGISTER NOSTER , fecus quam majufcutere Nofter magifter dixerit, is simul omnem Theologici nominis perverterit majeftatem. iL Ad horum felicitatem proxime accedunt , ii qui fe vulgo Religiofos ac Monachos appellant , utroque falsissimo cognomine , cum & bona pars iftorum longissime absit a religione , & nulli magis omnibus locis sint obvii. lis non video quid possit efe miferius , nisi ego multis modis fuccurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic execrentur, ut fortuitum etiam occurfum ominofum effe perfuafum sit , tamen ipsi sibt magnifice blandiuntur. Primum, fummam exiftimant pietatem, si ufque adeo nihil attigerint literarum, ut ne legere quidem possint. Deinde, cum Pfalmos fuos , numeratos quidem illos, at non intelleQos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero fe putant Divorum aures multa voluptate demulcere. Et funt ex his nonnulli, qui fordes ac mendicitatem magno vendunt, proque: (1) Quatuor literarum ineffabile Jehoyah.