foribus magno mugitu panem efflagitant ;
imo in nullis diverforiis , vehiculis , nayi¬
bus non obturbant, non mediocri pro¬
fe&o reliquorum mendicorum ja&ura. At.
que ad eum modum homines fuavissimi,
fordibus, infcitia, rufticitate , impudentia,
Apoftolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid
autem jucundius , quam quod omnia fa¬
ciunt ex præfcripto > quasi mathematicis
utentes rationibus , quas præterire piacu¬
lum sit : Quot nodos habeat calceus; quo
colore cingula ; veftis quot difcriminibus
varieganda ; qua materia, quotque culmis
latum cingulum ; qua fpecie & quot mo¬
diorum capax cucullus ; quot digitis latum
capillitium ; quot dormiendum horas. At
que haec quidem equalitas in tanta cor¬
porum & ingeniorum varietate , quam sit
inequalis , quis non perfpicit? Et tamen
his nugis non alios modo præ fe nauci fa¬
ciunt, verum invicem alii alios contem¬
nunt, atque homines Apoftolicam chari¬
tatem professi , ob aliter cin&am veftem,
ob colorem paulo fufciorem , omnia miris
tragoediis mifcent. Ex his videas quofdam
adeo rigide religiofos, ut fumma vefte,
non nisi Cilicina (1) , utantur ; intima , Mi¬