OCR
114 ENCOMIUM examussim depingunt, tanquam in ea Re. publica complures annos sint verfati ; præterea, dum pro arbitrio novos orbes fa bricantur , addito denique latissimo illo pulcherrimoque , ne fcilicet deeffet ubj fe. lices anima commode vel fpatiari, vel convivium agitare, vel etiam pila ludere poflent. His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo diftenta differta. que funt, ut arbitrer nec Jovis cerebrum æque gravidum fuifle cum ille Palladem parturiens Vulcani fecurim imploraret, Quare nolite mirari, si videtis caput illorum tot fafciis tam diligenter obvin@um in publicis difputationibus , alioquin enim plane dissilirent. Illud ipfa quoque none nunquam ridere foleo, cum ita demum maxime sibi videntur Theologi, si quam maxime barbare fpurceque loquantur , cumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, & acumen appellant , quod vulgus non affequatur, Negant enim e dignitate facrarum litera. rum efle, si grammaticorum legibus parere cogantur. Mira vero majeftas Theologorum , si folis illis fas eft mendofe loqui , quanquam hoc ipfum habent cum multis cerdonibus commune. Poftremo jam Diis proximos fefe ducunt , quoties quasi religiofe magiftri noftri falutantur ,