cum mutuum muli fcabunt ? Ut ne dicam
interim hanc effe magnam illius laudatæ
eloquentiæ partem , majorem medicina,
maximam poeticæ , denique effe totius hu¬
mane confuetudinis mel & condimentum.
XLV. Sep falli, inquiunt, miferum
eft: imo non falli, miferrimum. Nimium
enim desipiunt, qui in rebus ipsis felici¬
tatem hominis sitam effe exiftimant; ex
opinionibus ea pendet. Nam rerum hu¬
manarum tanta eft obfcuritas, varietas¬
que, ut nihil dilucide fciri possit , quem¬
admodum re&e di&um eft ab Academi¬
cis meis, inter philofophos quam mini¬
mum infolentibus. Aut si quid {ciri poteft,
id non raro officit etiam vitæ jucunditati.
Poftremo sic fculptus eft hominis animus,
ut longe magis fucis , quam veris , capia¬
tur. Cujus rei si quis experimentum ex¬
positum & obvium quærat , conciones ac
templa petat, in quibus si quid ferium
narratur, dormitant, ofcitant, naufeant
omnes. Quod si clamator, ille , ( lapfa
fum , declamator dicere volebam ) , ita,
ut fepe faciunt, anilem aliquam fabellam
exordiatur , expergifcuntur , eriguntur ,
inhiant omnes. Item si quis sit Divus fa¬
bulosior & poeticus, [ quod si exemplum
requiris , finge hujus generis Georgium
aut Chriftophorum, aut Barbaram ] , vi¬