OCR
MORIZ. 45 res ferro geritur , qui tum metu exanimantur, cum nudis verbis eft decertandum È Et poft hæc celebratur , si diis placet, præclara illa Platonis fententia : Beatas fore Refpublicas , si aut imperent Philofophi , aut philofophentur Imperatores. Imo si confules hiftoricos , reperies nimirum nullos reipublice peftilentiores fuiffe principes , quam si quando in philofophaftrum aliquem aut literis addiĝum inciderit imperium, Cujus rei fatis, opinor , faciunt fidem Catones : quorum alter infanis delationibus Reipublicæ tranquillitatem vexavit , alter libertatem Populi Romani, dum nimium fapienter vindicat , funditus fubvertit. Adde his Brutos , Cassios , Gracchos , ac Ciceronem etiam ipfum , qui non minus peftilens fuit Romanorum Reipub. quam Demofthenes Atheniensium. Porro M. Antonius, ut donemus bonum imperatorem fuiffe , (nam idipfum extorquere possim ) fuit hoc ipfo nomine gravis , atque invifus civibus , quod tam Philofophus effet. Sed tamen ut donemus fuiffe bonum , at certe peftilentior fuit Reipublica tali reli&o filio , quam fuerat fua adminiftratione falutaris. Quandoquidem folet hoc hominum genus, qui fe fapientiæ ftudio dediderunt , cum cæteris in rebus , tum præcipue in liberis propagandis infelicissi