OCR
MORIÆ. 39 quoque efficit, ut fuum cuique pulchrum videatur, ut cafcus cafcam (1) , perinde ut pupus pupam (2), deamet ? Haec passim & fiunt & ridentur , fed tamen hac ridicula jucundam vite glutinant copulantue focietatem. XX. Porro quod de amicitia dictum eft, id multo magis de conjugio fentiendum, quod quidem nihil eft aliud quam individua vite conjun&io. Deum immortalem ! que non divortia , aut etiam divortiis deteriora passim acciderent , nisi viri foeminaeque domeftica confuetudo , per adulationem, per jocum , per facilitatem, errorem , dissimulationem , meum utique fatellitium , fulciretur, alereturque ! Papa, quam pauca coirent matrimonia » si fponfus prudenter exquireret, quos lufus , delicata illa , sicuti videtur , ac pudens virguncula, jam multo ante nuptias luferit! Tum quanto pauciora cohererent inita , nisi plurima uxorum faGa per viri vel negligentiam , vel ftuporem laterent ! Ate gue hec quidem merito ftultitiæ tribuuntur: verum ea interim præftat, ut marito jucunda sit uxor , uxori jucundus maritus 5 ut tranquilla domus , ut maneat affinitas. D Vetulus vetulam, 2) Puer puellam,