OCR Output

MORIÆ. 39

quoque efficit, ut fuum cuique pulchrum

videatur, ut cafcus cafcam (1) , perinde

ut pupus pupam (2), deamet ? Haec pas¬

sim & fiunt & ridentur , fed tamen hac

ridicula jucundam vite glutinant copulant¬
ue focietatem.

XX. Porro quod de amicitia dictum
eft, id multo magis de conjugio fentien¬
dum, quod quidem nihil eft aliud quam
individua vite conjun&io. Deum immor¬
talem ! que non divortia , aut etiam di¬
vortiis deteriora passim acciderent , nisi
viri foeminaeque domeftica confuetudo ,
per adulationem, per jocum , per facili¬
tatem, errorem , dissimulationem , meum
utique fatellitium , fulciretur, alereturque !
Papa, quam pauca coirent matrimonia »
si fponfus prudenter exquireret, quos lu¬
fus , delicata illa , sicuti videtur , ac pudens
virguncula, jam multo ante nuptias lufe¬
rit! Tum quanto pauciora cohererent ini¬
ta , nisi plurima uxorum faGa per viri vel
negligentiam , vel ftuporem laterent ! Ate
gue hec quidem merito ftultitiæ tribuun¬
tur: verum ea interim præftat, ut marito
jucunda sit uxor , uxori jucundus maritus 5
ut tranquilla domus , ut maneat affinitas.

D Vetulus vetulam,
2) Puer puellam,