OCR Output

176

ipse idem satis indicat, clamans per os prophetae:
Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam pruden¬
tium reprobabo ®). Rursum cum agit gratias, quod
salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem ,
hoc est, stultis aperuisset. Nam graece pro parvulis,
est vyrlois, quos opposuit soDoïs "). Huc pertinet quod
passim in Evangelio, Pharisaeos et Scribas ac legum
doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid
enim aliud est, vae vobis Scribae et Pharisaei *), quam
vae vobis sapientes? At parvulis, mulieribus, ac pisca¬
toribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et
ex animantium brutorum genere ea potissimum pla¬
cent Christo, quae a vulpina prudentia quam lon¬
gissime absunt. Eoque asino ™) maluit insidere, cum
ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset
premere. Ac spiritus ille sacer in columbae *®) specie
delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cer¬
vorum hinnulorum, agnorum crebra passim in divinis
litteris mentio. Adde quod suos ad immortalem vitam
destinatos, oves™) appellat. Quo quidem animante
non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio

mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicati¬
onis salvos facere credentes.

16) Sic legitur in Ep. ad Cor. I. 1, 19 sed in Isaiae c. XXIX v. 14
»peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentiu m
eius abscondetur.”

17) Matth. XI 25 et Luc. X. 21.

18) Matth. XXIII 13—15, 23, 25, 27. Luc. XI. 42, 43.

19) Matth. XXI. 2.

20) Matth. III. 16.

21) Ev. Ioann. X. 1 —27.