OCR
176 ipse idem satis indicat, clamans per os prophetae: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo ®). Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem , hoc est, stultis aperuisset. Nam graece pro parvulis, est vyrlois, quos opposuit soDoïs "). Huc pertinet quod passim in Evangelio, Pharisaeos et Scribas ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, vae vobis Scribae et Pharisaei *), quam vae vobis sapientes? At parvulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a vulpina prudentia quam longissime absunt. Eoque asino ™) maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac spiritus ille sacer in columbae *®) specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum hinnulorum, agnorum crebra passim in divinis litteris mentio. Adde quod suos ad immortalem vitam destinatos, oves™) appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. 16) Sic legitur in Ep. ad Cor. I. 1, 19 sed in Isaiae c. XXIX v. 14 »peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentiu m eius abscondetur.” 17) Matth. XI 25 et Luc. X. 21. 18) Matth. XXIII 13—15, 23, 25, 27. Luc. XI. 42, 43. 19) Matth. XXI. 2. 20) Matth. III. 16. 21) Ev. Ioann. X. 1 —27.