OCR Output

174

fiat, ut sit sapiens €). Et apud Lucam, duos discipu¬
los, quibus se junxerat in via, Jesus stu/tos appellat 7).
Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque
nonnihil stultitiae tribuit divinus ille Paulus: Quod
stultum est, inquit, Det, sapientius est hominibus 8).
Porro Origenes °?) interpres obsistit, quo minus hanc
stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod
genus est illud: Verbum crucis pereuntibus quidem
stultitiam ©). Sed quid ego frustra anxia, tot testimo¬
niis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis pa¬
lam ipse Christus loquatur Patri, Tu scis insipientiam
meam? ") Neque vero temere est, quod Deo stulti
tam impense placuerunt: opinor propterea quod
quemadmodum summi principes nimium cordatos su¬
spectos habent, et invisos, ut Julius Brutum et Cas¬
sium, cum ebrium Antonium nihil metueret !), utque

6) Ibidem III. 18 ubi: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc
saeculo cet.

7) XXIV. 25.

Ss): Ep-ad ‘Cor, 1.1, 25.

9) Origenes, Adamantius cognomine, anno 185 Alexandriae natus,
multis locis, imprimis Caesareae docuit et imperante Decio cruciatibus
confectus anno 254 Tyri mortuus est. Sunt qui vitio tribuant quod
Ecclesiae dogmata ad philosophiae Platonicae praecepta accommodare
conatus sit, quo factum est ut anno 544 damnaretur. Opera eius exe¬
getica ad omnia Biblia Sacra pertinent. Data opera de eo egit noster
libello, qui est in Tom. VIIL p. 425.

10) Ep. ad Cor. I. 1, 18.

11) LXVIIL 6.

12) Mense Aprili, quo natus est Shakespeare, summus ille Britan¬
norum poeta, scribentem transscribere iuvat versus ex eius fabula
Julius Caesar” (Act. I. Sc. 2) cum utrique idem Plutarchus, in vita
Caes. C. 62, auctor fuerit: