quam venit in mentem, legen eam ad sortilegos et
incantatores, ac magos attilere, quos Hebraei sua
lingua vocant bavon 2), alioqu fornicationem et ebrie¬
tatem capite punire oportuit.
22) Ipse non trilinguis a linguae Hebraicae peritis didici hanc vo¬
cem, occurrentem ler. XXVII 9, Peuter. XVIII. 10, Mal. III. 5,
pronuntiandam esse Mekaschephim.
Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut
nec Chrysippi, nec Didymi !) voluminibus omnia
comprehendi possint. Illud dintaxat admonitos vole¬
bam, cum haec divinis illis magistris licuerint, mihi
quoque plane guxivy lesadyw ?) par est dare veniam,
si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem
ad Paulum redeo: Libenter, inquit, fertis insiptientes 3),
de sese loquens. Et rursum Velut insipientem acci¬
pite me. Et, non loquor secundum Deum, sed quasi
in insipientia *), Rursum alibi: Nos, inquit, stulti
propter Christum *). Audistis a quanto autore quanta
stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam
praecipit, ut rem imprimis necessariam et oppido
salutarem, Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus
1) Chrysippus amplius 700 libros, Didymus, Grammaticus Alexan¬
drinus, natus anno 63 a. C. N. (Seneca, Ep. 88, 37) 4000 scripsisse
fertur, quamobrem gæàxéyrepos vel BifasoAdbas appellabatur.
2) Ficulnae Theologae i. e. inutili, ineptae. Vid. Ad. I, 7, 85 (P. 295 E).
3) Ep. ad Cor. IL 11, 19.
4) Ibidem 16, 17.
5) Ep. ad. Cor. L 4, 10.