OCR Output

159

vjrios appellatur 7), atque eodem praenomine tanquam
felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare
solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi
stultorum regum et populorum continet iras 8)? Porro
quam absoluta laus illa Ciceronis? Stultorum sunt
plena omnia °). Quis enim ignorat, unumquodque
bonum quo latius patet hoc esse praestantius?

7) Tantum de Telemacho infante Od. XI. 449, cum I. 397 huc
pertinere non arbitrer.

8) ,,Aestus” in Hor. Epist. I. 2, 8.

9) Epist. ad Fam. IX. 22, 4. Cf. Ep. 329 (P. 345 B), ubi: „Ingens
ubique stultorum ac simplicium est numerus”, et Simonid. Cei fragm.
in Plat. Prot. 346 C. rüv yàp HAbiwv &reipuv yevebaa.

CAPUT LATI.

Atqui fortassis apud Christianos horum levis est
auctoritas: Proinde sacrarum quoque litterarum te¬
stimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive,
ut docti solent, fundemus !), principio veniam a theo¬
logis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quo¬
niam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum
fuerit, denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris
revocare ?), praesertim cum res sit alienior *), fortasse
magis conveniet optare, ut interim dum theologum
ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima pau¬
lisper ex sua Sorbona #) in meum pectus demigret,

1) Quo verbo parum latine utebantur Theologi.

2) Antea invocaverat.

3) Quippe quae magis ad Theologos pertineat.

4) Condita anno 1257, ubi XVI pauperes magistri, duce Sti Ludovici