OCR
159 vjrios appellatur 7), atque eodem praenomine tanquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras 8)? Porro quam absoluta laus illa Ciceronis? Stultorum sunt plena omnia °). Quis enim ignorat, unumquodque bonum quo latius patet hoc esse praestantius? 7) Tantum de Telemacho infante Od. XI. 449, cum I. 397 huc pertinere non arbitrer. 8) ,,Aestus” in Hor. Epist. I. 2, 8. 9) Epist. ad Fam. IX. 22, 4. Cf. Ep. 329 (P. 345 B), ubi: „Ingens ubique stultorum ac simplicium est numerus”, et Simonid. Cei fragm. in Plat. Prot. 346 C. rüv yàp HAbiwv &reipuv yevebaa. CAPUT LATI. Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas: Proinde sacrarum quoque litterarum testimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive, ut docti solent, fundemus !), principio veniam a theologis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quoniam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit, denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare ?), praesertim cum res sit alienior *), fortasse magis conveniet optare, ut interim dum theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima paulisper ex sua Sorbona #) in meum pectus demigret, 1) Quo verbo parum latine utebantur Theologi. 2) Antea invocaverat. 3) Quippe quae magis ad Theologos pertineat. 4) Condita anno 1257, ubi XVI pauperes magistri, duce Sti Ludovici