OCR Output

157

jurio offendetur, si in mendacio deprehensus eru
bescet, si anxios illos de furtis atque usuris sapientum
scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores
atque opes ambiat ecclesiasticas, ad eas vel asinus,
vel bubalus !) citius penetrabit quam sapiens. Si
voluptate ducaris, puellae, maxima hujus fabulae pars,
stultis toto pectore sunt addictae, sapientem haud
secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique qui¬
cunque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapien¬
tem inprimis excludunt, ac quodvis animal !) potius
admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud pontifices,
principes, judices, magistratus, amicos, hostes, maxi¬
mos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur:
quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere
consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit
modus neque finis, tamen oratio aliquando finem
habeat necesse est. Itaque desinam dicere, sed si
prius ostendero paucis, non deesse magnos autores,
qui me litteris suis pariter ac factis illustrarint, ne
cui forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei
calumnientur, me nihil allegare ). Ad ipsorumigitur
exemplum allegabimus, hoc est, oùdèv pds Eros ).

II) Bubalus atque bison, Mart. Spect. XXIII. 4.

12) De homine, ut Cic. de leg. I. 7, 22 a. hoc providum.

13) Probandi excusandive causa aliquid afferre apud Ictos.

14) Vid. Arist. Eccles, 751 et ,,Nihil ad versum” Ad. I. 5, 45 (P. 199 C).

CAPUT LXIL

Principio illud omnibus vel notissimo proverbio
persuasum est, Ubi res abest, ibi simulationem esse