decere quod agas 4) nisi adsit dextra haec Philautia,
quae mihi merito germanae est vice? Adeo strenue
meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum,
atque tibi ipsi placere 5) te ip¬
sum admirari? At rursum, quid
venustum, quid gratiosum, quid
non indecorum erit, quod agas,
ipse tibi displicens? Tolle hoc
vitae condimentum, et protinus
frigebit cum sua actione orator,
nulli placebit cum suis
numeris musicus, explodetur cum sua gesticulatione
histrio, ridebitur una suis cum Musis poëta, sordebit
cum arte pictor, esuriet cum pharmacis Medicus.
Postremo pro Nireo °) Thersites, pro Phaone Nestor,
pro Minerva 7) sus, pro facundo infans, pro urbano
rusticus videberis. In tantum necesse est, ut sibi
quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapi¬
am 8) sibi prius commendetur, quam aliis possit esse
commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars
sit, ut, guod sis esse velis °), nimirum totum hoc
praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae
formae, neminem sui ingenii, neminem generis, ne¬
minem loci, neminem instituti, neminem patriae poe¬
niteat, adeo, ut nec Hirlandus cum Italo, nec Thrax
Cic. Or. 21, 70; OR 1, 27; IL
5) Suum cuique pulchrum. Ad. I, 2, 15 (P. 74 E).
6) Ov. Ep. ex P. IV; tg, 35.
7) Ad. T. 1, 40 (P. 13 A)
8) Ass. quadam, Cic. ad fam. V. 12.
9) — nihilque malis, Mart. X. 47, 12.