OCR
x 36 decere quod agas 4) nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est vice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere 5) te ipsum admirari? At rursum, quid venustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoc vitae condimentum, et protinus frigebit cum sua actione orator, nulli placebit cum suis numeris musicus, explodetur cum sua gesticulatione histrio, ridebitur una suis cum Musis poëta, sordebit cum arte pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo °) Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerva 7) sus, pro facundo infans, pro urbano rusticus videberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam 8) sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut, guod sis esse velis °), nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, neminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Hirlandus cum Italo, nec Thrax Cic. Or. 21, 70; OR 1, 27; IL 5) Suum cuique pulchrum. Ad. I, 2, 15 (P. 74 E). 6) Ov. Ep. ex P. IV; tg, 35. 7) Ad. T. 1, 40 (P. 13 A) 8) Ass. quadam, Cic. ad fam. V. 12. 9) — nihilque malis, Mart. X. 47, 12.