fortunatis, ubi &orapra xa) dyjpora *) omnia prove¬
niunt. In quibus neque labor, neque senium, neque
morbus est ullus, nec usquam in agris asphodelus,
malva, squilla, lupinumve, aut faba, aut aliud hoc
genus nugarum 5) conspicitur. Sed passim oculis, si¬
mulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepen¬
thes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, hya¬
cinthus, Adonidis hortuli 6). Atque in his quidem
nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata vitam,
sed protinus blande arrisi matri. Jam vero non invi¬
deo 7@ trdérw Kpovlwv: capram altricem 7), cum’ me
duae lepidissimae nymphae suis aluerint mammis,
Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia 8),
Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedisequa¬
rum mearum. consortio videtis. Quarum mehercle no¬
mina, si voletis cognoscere, ex me quidem non nisi
Graece audietis,
4) Od. IX. 109. Cf. Plaut. Trin. II. 4, 148 (549) et Hor. Epod. 16, 42.
5) “AcgddeaAos et paadéyy sunt apud Hes. (O. et D. 42); malva,
faba, lupinum apud Hor. (C. I. 31, 16, Sat. II. 3, 182); idem memorat
squillas (Sat. II. 4, 58 et 8, 42), sed sunt ei cancelli maris, cum hic
herbae significentur, quibus pauperes vescebantur, ut nugis, rebus
nullius pretii.
6) M&Av, Od. X. 305; Panaces ipso nomine omnium morborum
remedia promittit, Plin. H. N. XXV. 11; Awrée est #vbsvoy eldæp, Od.
IX. 84; Ad. h. designant res leviculas parumque frugiferas et ad bre¬
vem praesentemque modo voluptatem idoneas, quales vel in testis
alebantur. Cf. Ad. I. 1, 4 (p. 26C).
7) Ov. Fast. V. 115.
8) "Amaid/a est orbitas, dra:defe nusquam invenitur, éradeucla
inscitia est, quam vult. Medy i. q. temulentia. Omnia haec a nostro ficta.