que hic quidem me progenuit non e cerebro suo,
quemadmodum tetricam ac torvam Palladem Jupiter,
verum ex Neotete °) nympha multo omnium venus¬
tissima, pariter ac festivissima. Neque rursum id tristi
illi alligatus conjugio, quomodo faber ille claudus
natus est, verum, quod non paulo suavius, ¿y QiAd¬
tuti pixhels V), quemadmodum noster ait Homerus.
Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus
ille Plutus, jam capularis !), jam oculis captus, sed
quondam integer adhuc calidusque juventa "), neque
juventa solum, verum multo magis nectare, quod
tum forte in deorum convivio largius ac meracius
hauserat.
9) Finxit noster hanc nympham Graecis ignotam , quia Iuventas (-tus)
“Høy est (Cic. Tusc. Disp. I. 26, 65).
10) Apparet illud Homericum hic significare furtivum concubitum.
Ceterum de Deo claudo videatur Cic. de N. D. I. 30, 83.
11) Quid ais tu? Tam tibi ego videor oppido Acherunticus? Tam
capularis? Plaut, mil, glor. III. 1, 33 (627).
12) Hor. Carm. OL I4, 27.
Quod si locum quoque natalem requiritis, quan¬
doquidem id hodie vel inprimis ad nobilitatem inter¬
esse putant, quo loco primos edideris vagitus, ego
nec in erratica Delo !), nec in undoso mari ?), nec
i ; eee : a :
&y oméco! yauupoio: *) sum edita, sed in ipsis insulis
1) Ov Met. VL:385,
2) Ut ’A@pod/ry dvadvouéyy.
3) Od. IV. 403.