prognata sim 2) id jam Musis bene juvantibus expo¬
nere conabor. Mihi vero neque Chaos, neque Orcus,
neque Saturnus, neque Japetus ?), aut alius id genus
obsoletorum ac putrium Deorum quisquam pater fuit,
sed Iàoŭroc, ipse unus, vel invitis Hesiodo et Homero,
atque ipso adeo Jove, rarp àvòp@v Te de&v Te 4), Cuius
unius nutu, ut olim, ita nunc quoque sacra profana¬
que omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius ar¬
bitrio bella, paces, imperia, consilia, judicia, comitia,
connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria,
jam spiritus me deficit, breviter publica privataque
omnia mortalium negotia administrantur. Citra cujus
opem, totus ille poeticorum numinum populus, dicam
audacius, ipsi quoque Dii selecti 5), aut omnino non
essent, aut certe oixdcira: ®) sane quam frigide victi¬
tarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas
quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propi¬
tium, is vel summo Jovi, cum suo fulmine mandare
laqueum possit 7). Toro rarpòs eUgoma: shvai 8). At¬
2) Laudatores enim ab ortu incipere solent.
3) Ilp@riota ydoo yévero, Hes. Theog. 116 (Ov. Metam. TI. 5);
Juppiter dicitur filius esse Kpévou xa? Xpévov, Arist. de mundo, 7
(Hes. Theog. 19, 73, Ov. Met. I. 113); de Iapeto conferantur Il. VIII.
479; Hes. Theog. 507; Verg. Georg. I. 278.
4) Transfertur hoc hemistichium, apud utrumque saepius obvium, in
Plutum, de cuius Dei vi ac potestate scite egit Aristophanes.
5) De his, qui secundum Varronem XX numero sint, disputat
Augustinus in libro De civit. Dei VII. c. 2, 3, 33.
6) Dicitur de Diis, quibus domi cenantibus nectar et ambrosia epulae
sunt, si ex sacrificiis nihil quicquam nidoris cruorisve libare iis licet
(Lucianus, de sacrificiis, 9).
7) i. q. iubere se ipsum laqueo suspendere, ex Iuv. Sat. X. v. 53.
8) Divinam sibi naturam sollenni hoc hemistichio vindicat.
2