clarum facinus esse ducunt, latinis orationibus subinde
graeculas aliquot voculas, velut emblemata intertexere,
etiamsi nunc non erat his locus. Porro si desunt
exotica ?), e putribus chartis quatuor aut quinque
prisca verba eruunt, quibus tenebras offundant lectori,
videlicet, ut qui intelligunt, magis ac magis sibi pla¬
ceant: qui non intelligunt, hoc ipso magis admiren¬
tur quo minus intelligunt.) Quandoquidem est sane et
hoc nostratium 3) voluptatum genus non inelegans,
quam maxime peregrina maxime suspicere. Quodsi
qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et ap¬
plaudant, atque asini exemplo rè &ræ xv&sıi 4), quo
caeteris probe intelligere videantur. Ka} ræŭræ ðy mèy
tavTa 5). Nunc ad institutum recurro,
fistulatam cet. Erasmus erravit hoc Plinio (H. N. 1. XIc. 34) tribuens
Tu conferas Ov. Met. IV. 586: Lingua repente in partes est fissa duas.
2) Linguae, puta, graecae aut hebraicae.
3) Nostrae i. e. stultitiae gentis.
4) „Est autem asino naturale, subinde movere auriculas, velut sig¬
nificanti, se jam intelligere, cum nihil etiam audierit.” (Ad. I. 1, 35,
p. 164 B).
5) Atque haec quidem hactenus (Aristoph. Plut. 8).
Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti?
Quid nisi stultissimi 1)? Nam quo alio honestiore
cognomine Mystas suos compellet Dea STULTITIA? Sed
quoniam non perinde multis notum est, quo genere
1) Nomen meum iam tenetis (nostis), viri stultissimi.