accuratis magnaque et olei et somni jactura elucubratis
laudibus vexerint *). A me extemporariam quidem
illam et illaboratam, sed tanto veriorem audietis
orationem.
8) Neque postea defuisse testatur libellus ,,Dissertationum ludicrarum
et amoenitatum scriptores varios” continens, qui prodiit Lugd.-Bat.
apud Fr. Hegerum et Hackium, Anno 1638.
Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem
esse confictum, quemadmodum vulgus Oratorum facit.
Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta
annis elaboratam, nonnunquam et alienam proferunt,
tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut
etiam dictatam esse dejerant. Mihi porro semper
gratissimum fuit, ôTT, xev ém) yaGrrav čabor 1), dicere.
At ne quis jam a nobis exspectet, ut juxta vul¬
garium istorum Rhetorum consuetudinem me ipsam
finitione ?) explicem; porro ut dividam, multo mi¬
nus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine
circumscribere eam, cuius numen tam late pateat,
vel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita
consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei velut
umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum
ipsam me coram praesentes praesentem oculis intue¬
1) Quicquid verbi temere in linguam, ut aiunt, venerit. Ad. I. 5, 73
(P. 210 A.).
2) Rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis
enuntiatio (Quintil. Inst. or. VIL .3,:2).