exprimat, quam ipsa me? Nisi si cui forte notior
sim, quam. egomet sum mihi. Quanquam ego hoc
alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id
quod optimatum ac sapientum vulgus factitat, qui
perverso quodam pudore vel rhetorem quempiam
palponem 3), vel poétam vaniloquum, subornare so¬
lent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes
audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen vere¬
cundus interim ille, pavonis in morem pennas tollit,
cristas erigit, cum impudens assentator nihili homi¬
nem diis aequiparat, cum absolutum omnium vir¬
tutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plus
quam dès d& 7raràv *) abesse: cum corniculam alie¬
nis convestit plumis: cum tiv Aibiora Asvxalyer 5),
denique cum êx guías tov énéDayra roic? 8). Postremo
sequor tritum illud vulgi proverbium, quo dicitur is
recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator.
Quamquam hic interim demiror mortalium, ingratitu¬
dinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes
me studiose colant, meamque libenter sentiant bene¬
ficentiam, nemo tamen tot jam saeculis exstitit, qui
grata oratione STULTITIAE laudes celebrarit, cum
non defuerint, qui Busirides, Phalarides 7), febres
quartanas, muscas, calvitia, atque id genus pestes,
3) Ex Persio (V. 176): Jus habet ille sui palpo, quem ducit hiantem
Cretata ambitio?
4) Hoc proverbio discrimen ingens ac longissimum intervallum sig¬
nificatur (Ad. I. 2; 63. P. 094 F.).
5) Ad, L 4, 50 (P. 169F.).
6) Ad T0, 690 .(P, 359 À)
7) Phalaridis, crudelissimi Agrigentinorum tyranni apologiam scripsit
Lucianus.