OCR Output

2

plausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique
praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nec¬
tare, non sine nepenthe *) temulenti esse videamini,
cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde
quasi nuper e Trophonii specu *) reversi. Caeterum
quemadmodum fieri consuevit, ut cum primum sol
formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut
ubi post asperam hyemem, novum ver blandis aspi¬
rarit Favoniis 5), protinus nova rebus omnibus facies,
novus color ac plane juventa quaedam redeat, ita
vobis me conspecta, mox alius accessit vultus. Itaque
quod magni alioqui Rhetores vix longa diuque medi¬
tata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi
curas discutiant, id ego solo statim aspectu praestiti.

dI DANNO. +.
vyrevbéc T'ÉXxoAóv te, nantiv ErfAyboy drdvruv. (Od. IV. 220).

4) De hominibus vehementer tristibus tetricisque (Ad. I. 7, 77, p.
292 F.).

et oe CL aT 7, 2, IV. 6.

CAPUT II

Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim
hodie, jam audietis, si modo non gravabimini dicenti
praebere aures, non eas sane quas sacris concionato¬
ribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morioni¬
bus 1) consuevistis arrigere, quasque olim Midas ille

1) C. Plin. Caec. (Epist. IX. 17) Nequaquam me.. delectat si
quid . . petulans a scurra, stultum a morione profertur.
Morus morionem suum, ut ceteri proceres, habebat.