ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO 1).
A de me vulgo mortales loquuntur, neque
enim sum nescia, quam male audiat stultitia etiam
apud stultissimos, tamen
hanc esse, hanc inquam
esse unam, quae meo nu¬
mine deos atque homines
exhilaro, vel illud abunde
magnum est argumentum,
quod simulatque in hunc
coetum frequentissimum
dictura prodii, sic repente
omnium vultus nova qua¬
dam atque insolita hilaritate
enituerunt, sic subito fron¬
tem exporrexistis ?), sic laeto quodam et amabili ap¬
1) Apte vocavit declamationem, ut exercendi ingenii causa scriptam
ad lusum ac voluptatem. (L.).
2) Ex Terent. Ad. V. 3, 53 (839).