991 ] TO TRANQUILLUS ANDRONICUS 623
Sed nunquam adeo sum occupatus vt Tranquillum a colloquio fuerim
exclusurus, si Tranquillum aut nouissem ipse, aut alius mihi simu- 20
lachrum illius recte depinxisset. Pro iuuene docto, candido, modesto
Dauum aut Getam quendam barbarum fastuosumque mihi descripse¬
rant ac cireumforaneum ardelionem, a quo hominum genere vix
credas quantum abhorream; et ab iis frequentius impetor quam
velim aut quam ferat studiorum vtilitas. Id accidit errore personae: 25
nam alter quispiam eiusmodi tum temporis sese venditabat Antuuer¬
piae. Huic igitur generi salutatorum et odioso et ocioso aliquoties
domi non sum, interim non vaco, aliquando non vigilo, quemadmo¬
dum olim non omnibus dormiebatur. Quod si parum humanum
videtur, ego arbitror non paulo inhumanius esse, dum horum naeniis 30
aurem praebes, tot eruditorum hominum flagitationes negligere,
semper aliquid poscentium a nobis quo iuuentur recta studia. Quod
si quis mihi Tranquillum, non dicam suis pinxisset coloribus, sed vel
deliniasset modo, vltro in tuos complexus aduolassem.
Atque hactenus quidem mihi patrocinatus sum. Superest vt pro 35
Louaniensi quoque schola nonnihil respondeam. Scis esse maximum
ac primum, si quid agas, adire in tempore. Tu non poteras magis
åkaípws venire Louanium bonas literas professurus, cum iam maxime
ferueret recens conspiratio quorundam qui se deuouisse videntur diis
manibus, ni politiores literas extinctas reddant. Sic enim sibi 4°
stultissime persuasere, si contingat his literis autoritas, suam autori¬
tatem labefactatum iri. Vident autem passim toto orbe non iam
scholas tantum verumetiam principum aulas infici hoe nouo genere
studiorum: quo magis adnituntur vt Louanium ab hoc contagio
tueantur incolume. Res optimo cuique non probatur. Nam tumul- 45
tus hic ortus est ex initiis vanissimis, nimirum ex falsissima vnius
aut alterius suspicione. Deinde vt non pudet etiam in male coeptis
parum constantes videri, multo ineptioribus rationibus pergunt
exequi quam instituerant. Porro tota fabula ab vno aut altero
chorago pendet, ne mali huius inuidiam in totam Academiam 59
25. Id... 26. Antuuerpiae add. F.
asset NS.
47. non E Corrig. : nos EF.
22. Dauum] The misprint in F has
particular against Alard (Ep. 433), who
obscured this reference to the out¬
had announced, 7 March, that he would
landish slaves in Terence.
25. errore personae] This tardy ex¬
planation was required by courtesy.
29. dormiebatur] Cf. Adag. 504, citing
Cic. Fam. 7.24. 1.
39. recens conspiratio] A formal pro¬
test, led by the theologians, had been
made, 8 March 1519, before the Uni¬
versity against the irregularity of the
professors of Busleiden’s college in lec¬
turing without authorization ; and in
lecture on a theological book of Erasmus
(de Jongh suggests the Ratio verae theo¬
togiae ; Ep. 745). For the time being
the professors were allowed to continue
their courses ; but Alard was inhibited.
On 20 Sept. it was resolved to exact the
usual authorization in all cases. See
de Jongh, pp. 199-200, 11*-13*.
47. non pudet | The editors of F over¬
looked the corrections made in E, both
here and in I. 77.