OCR
991 ] TO TRANQUILLUS ANDRONICUS 623 Sed nunquam adeo sum occupatus vt Tranquillum a colloquio fuerim exclusurus, si Tranquillum aut nouissem ipse, aut alius mihi simu- 20 lachrum illius recte depinxisset. Pro iuuene docto, candido, modesto Dauum aut Getam quendam barbarum fastuosumque mihi descripserant ac cireumforaneum ardelionem, a quo hominum genere vix credas quantum abhorream; et ab iis frequentius impetor quam velim aut quam ferat studiorum vtilitas. Id accidit errore personae: 25 nam alter quispiam eiusmodi tum temporis sese venditabat Antuuerpiae. Huic igitur generi salutatorum et odioso et ocioso aliquoties domi non sum, interim non vaco, aliquando non vigilo, quemadmodum olim non omnibus dormiebatur. Quod si parum humanum videtur, ego arbitror non paulo inhumanius esse, dum horum naeniis 30 aurem praebes, tot eruditorum hominum flagitationes negligere, semper aliquid poscentium a nobis quo iuuentur recta studia. Quod si quis mihi Tranquillum, non dicam suis pinxisset coloribus, sed vel deliniasset modo, vltro in tuos complexus aduolassem. Atque hactenus quidem mihi patrocinatus sum. Superest vt pro 35 Louaniensi quoque schola nonnihil respondeam. Scis esse maximum ac primum, si quid agas, adire in tempore. Tu non poteras magis åkaípws venire Louanium bonas literas professurus, cum iam maxime ferueret recens conspiratio quorundam qui se deuouisse videntur diis manibus, ni politiores literas extinctas reddant. Sic enim sibi 4° stultissime persuasere, si contingat his literis autoritas, suam autoritatem labefactatum iri. Vident autem passim toto orbe non iam scholas tantum verumetiam principum aulas infici hoe nouo genere studiorum: quo magis adnituntur vt Louanium ab hoc contagio tueantur incolume. Res optimo cuique non probatur. Nam tumul- 45 tus hic ortus est ex initiis vanissimis, nimirum ex falsissima vnius aut alterius suspicione. Deinde vt non pudet etiam in male coeptis parum constantes videri, multo ineptioribus rationibus pergunt exequi quam instituerant. Porro tota fabula ab vno aut altero chorago pendet, ne mali huius inuidiam in totam Academiam 59 22. Danum 7, 25. Id... 26. Antuuerpiae add. F. asset NS. 47. non E Corrig. : nos EF. 34. deline 22. Dauum] The misprint in F has particular against Alard (Ep. 433), who obscured this reference to the outhad announced, 7 March, that he would landish slaves in Terence. 25. errore personae] This tardy explanation was required by courtesy. 29. dormiebatur] Cf. Adag. 504, citing Cic. Fam. 7.24. 1. 39. recens conspiratio] A formal protest, led by the theologians, had been made, 8 March 1519, before the University against the irregularity of the professors of Busleiden’s college in lecturing without authorization ; and in lecture on a theological book of Erasmus (de Jongh suggests the Ratio verae theotogiae ; Ep. 745). For the time being the professors were allowed to continue their courses ; but Alard was inhibited. On 20 Sept. it was resolved to exact the usual authorization in all cases. See de Jongh, pp. 199-200, 11*-13*. 47. non pudet | The editors of F overlooked the corrections made in E, both here and in I. 77.