967] 587
967. To THomas WOLSEY.
Farrago p. 337. Antwerp.
F. p. 438: HN: Lond. xi. 1: LB. 317. 18 May (1519).
[The year-date added in H is clearly wrong in view of the contents. ]
REVERENDISSIMO DOMINO D. THOMAE ARCHIEPISCOPO EBORACENSI,
CARDINALI TT, S. CECILIAE, ANGLIAE PRIMATI, LEGATO
NATO, ET TOTIVS REGNI CANCELLARIO DIGNISS.,
ERASMVS ROTERODAMYVS.
Posr plurimam salutem, Reuerendissime domine, non infimum
decus augustissimi ordinis Cardinalicii: quod hactenus non reuiserim
Mecoenates meos, quos eximios neque hos sane paucos habet mihi
Britannia, studiorum onera fuerunt in causa, quae me propemodum
opprimunt, dum onus onere cumulatur, velut vnda superuenit vndam, 5
vt Nasonis vtar verbis; sed praecipue tamen valetudo ex multis
grauibus ac diutinis morbis adhuc tenerior quam vt ausim me
molestae nauigationi committere. Porro quod nec literis salutarim
reuerendissimam D. T., partim puduit eam tot arduis negociis tum
regni tum Ecclesiae distentam meis naeniis interpellare, partim 10
deterruit eiusdem magnitudo, cui religiose scribunt et maximi.
Caeterum cum qui isthinc huc commeant, miro consensu praedica¬
rent quanto studio quantoque successu tua prudentissima pietas
Britanniam ex aerea auream facere moliatur, non potui mihi tempe¬
rare quin et istum animum tibi et te Britanniae nostrae gratularer. 15
Siquidem, vt omnium testimonio celebratur, inter tot praecipuos
orbis monarchas iam olim optatam pacem arctissimis foederibus
conglutinasti, cum Leo Pont. Max., pacis alioqui cupientissimus,
de quinquennibus induciis duntaxat ageret.
Britanniam omnem a latrociniis, grassatoribus, ociosis erronibus 20
repurgas, vt iam non tutior sit a venenis aut perniciosis feris quam
ab hominibus noxiis. Lites perplexas autoritate tua dissecas, non
minus feliciter quam Alexander ille magnus nodos Gordios. Ma¬
gnatum dissidia componis, monasteria passim veteri religionis disci¬
TIT, REVERENDISSIMO . . + DIGNISS. E: THOMAE CARDINALI H. 1. Reuerendissime
domine E : R. D. F. 9. reuerendissimam D.T. Z: R. D.T. F: amplitudinem
tuam H. 22. ab add. H.
5. vnda] Not Ovid ; but Hor. Ep. 2.
2. 176.
17. pacem] Cf. Ep. 964. 34 n. It is
noticeable that here and in the follow¬
ing sentences Wolsey is addressed in
much the same language as the King.
24. monasteria] In Aug. 1515, before
he was either Cardinal or Chancellor,
Wolsey had pressed for a papal faculty
to hold a visitation of English monas¬
teries; and in Aug. 1518 this had
been reluctantly granted (Brewer ii.
780, 967-8, 4399). In anticipation he
had secured from the Austin Canons
in England voluntary submission to
his authority as a reformer, 16 June
1518 (id. ii. 4231 and App. 48) —a fact
of which Erasmus as an Augustinian
had doubtless heard, This was sanc¬
tioned by papal bull of 10 June 1519,
and on 22 March 1538 Wolsey promul¬
gated statutes for the better conduct of
their houses (Wilkins iii. 683, Brewer
iii, 698).