946] TO (JOHN BRIARD OF ATH?) 539
deinde Mechliniae, mox Antuuerpiae. Nec video remedium, nisi tua
prudentia atque autoritas finem imponat huic malo. De modo viaque
conuenerat tecum et cum Dorpio. Me mea conscientia non remordet,
quod scriptis meis vsquam offecerim Christianae pietati. Dissidii
causa nolim esse, cauebo pro virili ne sim occasio. Latomus inuitarat
vt rationem rationi opponeremus: id fecimus summa lenitate, vt, ni
morosissimus sit, offendi non debeat. Sed praestat omnia coram, si
dignaberis horam praescribere. Christum mihi iratum imprecor, si
quid affecto quod Christo displicere sciam. Nullum conuicium non
feram, etiam falsissimum, modo ne falso traducar haereticus: quod
a nonnullis fieri praesens docebo. Bene vale. [An. m.p.xv.]
910947. To PHILIP MELANCHTHON.
Farrago p. 127. Louvain.
F. p.279: HN: Lond. v. 38: LB. 411. 22 April 1519.
ERASMVS ROTERODAMVS PHILIPPO MELANCHTHONI S. D.
Qvi me submonuit de tuo iudicio, neque nebulo est neque quad¬
ruplator, verum in paucis candidus amicus, vtrique nostrum bene
volens. Nec est quod aduersus illum, tantopere stomacheris, cum
ipse fatearis verum esse quod ille non in tui inuidiam, sed quod forte
sic inter confabulandum inciderit, retulit. Quanquam ille non aiebat
tibi displicuisse quicquam in Paraphrasi, sed in Nouo Testamento ; in
quo citius admissurus eram tuum iudicium quam in Paraphrasi, de
qua nemo facile pronunciabit, nisi qui vigilantissimis oculis veterum
omnium commentarios excusserit. Caue vero me putes aut amicum
tam inconstantem vt cb quamlibet offensam amicus esse desinam, aut
tam parum assuetum 76 kakôs axovew vt huius aut illius liberiore
iudicio magnopere commouear.
Nec obsto quo minus libera sint studiosorum iudicia, modo recta
sint. Proinde rectius tu quidem hoc ordine mihi dicturus fuisse
videris, ‘ Iudicia studiosorum vt libera, ita recta esse decet.’ At ipse
iudicium istud tuum rescindis et calculum reuocas. Ad haec
eruditorum iudicium, horum praesertim qui Musarum sacra colunt,
non solum rectum, verum et aequum et candidum esse decet. Vides
quantis odiis conspirent quidam aduersus bonas literas. Aequum
est nos quoque ovyxpyribev. Ingens praesidium est concordia.
Caeterum illud tibi persuadeas velim, me Philippum ex animo
diligere et illius felicissimo ingenio non vulgariter fauere.
Dici vix potest quantum arriserit hymnus quo tu, veterem illum
946. 7. vsquam E: nunquam N. 13. modo H: si modo E. 14. An.
M.D.XV add. H. 947. 5. inciderat H. retulit E Corrig. : tettulit E.
947. 23. hymnus] Förstemann (ME. angelos Graecus’, which in Sept. 1518
40) identifies with the ‘ Hymnus in Melanchthon was about to print (ME.