OCR
946] TO (JOHN BRIARD OF ATH?) 539 deinde Mechliniae, mox Antuuerpiae. Nec video remedium, nisi tua prudentia atque autoritas finem imponat huic malo. De modo viaque conuenerat tecum et cum Dorpio. Me mea conscientia non remordet, quod scriptis meis vsquam offecerim Christianae pietati. Dissidii causa nolim esse, cauebo pro virili ne sim occasio. Latomus inuitarat vt rationem rationi opponeremus: id fecimus summa lenitate, vt, ni morosissimus sit, offendi non debeat. Sed praestat omnia coram, si dignaberis horam praescribere. Christum mihi iratum imprecor, si quid affecto quod Christo displicere sciam. Nullum conuicium non feram, etiam falsissimum, modo ne falso traducar haereticus: quod a nonnullis fieri praesens docebo. Bene vale. [An. m.p.xv.] 910947. To PHILIP MELANCHTHON. Farrago p. 127. Louvain. F. p.279: HN: Lond. v. 38: LB. 411. 22 April 1519. ERASMVS ROTERODAMVS PHILIPPO MELANCHTHONI S. D. Qvi me submonuit de tuo iudicio, neque nebulo est neque quadruplator, verum in paucis candidus amicus, vtrique nostrum bene volens. Nec est quod aduersus illum, tantopere stomacheris, cum ipse fatearis verum esse quod ille non in tui inuidiam, sed quod forte sic inter confabulandum inciderit, retulit. Quanquam ille non aiebat tibi displicuisse quicquam in Paraphrasi, sed in Nouo Testamento ; in quo citius admissurus eram tuum iudicium quam in Paraphrasi, de qua nemo facile pronunciabit, nisi qui vigilantissimis oculis veterum omnium commentarios excusserit. Caue vero me putes aut amicum tam inconstantem vt cb quamlibet offensam amicus esse desinam, aut tam parum assuetum 76 kakôs axovew vt huius aut illius liberiore iudicio magnopere commouear. Nec obsto quo minus libera sint studiosorum iudicia, modo recta sint. Proinde rectius tu quidem hoc ordine mihi dicturus fuisse videris, ‘ Iudicia studiosorum vt libera, ita recta esse decet.’ At ipse iudicium istud tuum rescindis et calculum reuocas. Ad haec eruditorum iudicium, horum praesertim qui Musarum sacra colunt, non solum rectum, verum et aequum et candidum esse decet. Vides quantis odiis conspirent quidam aduersus bonas literas. Aequum est nos quoque ovyxpyribev. Ingens praesidium est concordia. Caeterum illud tibi persuadeas velim, me Philippum ex animo diligere et illius felicissimo ingenio non vulgariter fauere. Dici vix potest quantum arriserit hymnus quo tu, veterem illum 946. 7. vsquam E: nunquam N. 13. modo H: si modo E. 14. An. M.D.XV add. H. 947. 5. inciderat H. retulit E Corrig. : tettulit E. 947. 23. hymnus] Förstemann (ME. angelos Graecus’, which in Sept. 1518 40) identifies with the ‘ Hymnus in Melanchthon was about to print (ME. 5 Io