An non haec tua epistola, qua mihi pectus istud tuum dicas, amplis¬
simum est munus? Mihi certe nullum tui pignus exhiberi potuit
charius, maxime quod non grauata sit tua celsitudo tam prolixam
epistolam propriis digitis describere.
Bene vale Louanii An. m.p. 19. 12. kaln. Maias.
Parvu videlicet erat tibi, Veli doctissime, nos sane quam eleganti
sed tamen mendacissimo carmine celebrasse, nisi insuper et epistolam
adderes panegyrico simillimam. Nec hoc contentus carmen adiungis
heroicum, tam sublime, tam grandiloquum, vt ad hoc collata Lucani
tuba lyra videri possit. Primi carminis euulgati est cur me pudeat,
non est cur te poeniteat. Neque sinam Bartholinum hoc nomine per
te vocari in ius. Nihil huius viri iudicio non tribuo; atque is tibi
tantum tribuit apud me quantum alii nostratis huius orbis nemini.
Non censuit ille committendum vt carmen tam felix premeretur.
Fauebam et ipse, fateor, aeditioni; sed obstabat pudor ac metus
quidam, ne non tam ingenio tuo quam laudibus meis delectatus
viderer. Haud quaquam tamen ingratum fuit extitisse qui scrupu¬
lum hune discuteret. Epistola tua declarat te in vtroque genere
pari pene felicitate excercitatum fuisse; quae res paucissimis adhuc
mortalium successit. Porro carmen heroicum legenti venit in
mentem Homeri Barpayopvopayía, quae tragicis verbis rem maxime
ridiculam prosequitur. Atque hoc impensius sum admiratus ingenium
tuum quo sterilius est argumentum.
Sed tamen ne sic abs te decantatus nihil omnino praemii dicar
retulisse, moneo, mi Veli, vt posthac istam longe felicissimam ingenii
tui venam in felicioribus materiis exerceas. Gratulor tibi talem
patronum, et illi te vicissim gratulor vel amicum vel praeceptorem.
Eius eruditissimis literis incondito epistolio respondi. Non me fugit
quam id sit inhumanum atque impudens. Sed quid facias? Tantis
studiorum obruor laboribus, et innumerabilium epistolis sic vndique
prouocor, vt singulis respondere non queam : fortassis paria facturus,
si cum paucis mihi res esset : etiamsi Herculem non puduit duobus
cedere. Bene vale, Veli charissime. Louanii. ANNO tM.D. XVIII.