OCR
943] TO JOHN TURZO 587 An non haec tua epistola, qua mihi pectus istud tuum dicas, amplissimum est munus? Mihi certe nullum tui pignus exhiberi potuit charius, maxime quod non grauata sit tua celsitudo tam prolixam epistolam propriis digitis describere. Bene vale Louanii An. m.p. 19. 12. kaln. Maias. Erasmus Rotrodamus manu propria. 351944, To GASPAR URSINUS. Farrago p. 164. Louvain. Fi p. 306: HN: Lond. vi. 31: LB. 360. ce. 20 April 1519.) ERASMVS ROTERODAMVS GASPARI VELIO S. P. Parvu videlicet erat tibi, Veli doctissime, nos sane quam eleganti sed tamen mendacissimo carmine celebrasse, nisi insuper et epistolam adderes panegyrico simillimam. Nec hoc contentus carmen adiungis heroicum, tam sublime, tam grandiloquum, vt ad hoc collata Lucani tuba lyra videri possit. Primi carminis euulgati est cur me pudeat, non est cur te poeniteat. Neque sinam Bartholinum hoc nomine per te vocari in ius. Nihil huius viri iudicio non tribuo; atque is tibi tantum tribuit apud me quantum alii nostratis huius orbis nemini. Non censuit ille committendum vt carmen tam felix premeretur. Fauebam et ipse, fateor, aeditioni; sed obstabat pudor ac metus quidam, ne non tam ingenio tuo quam laudibus meis delectatus viderer. Haud quaquam tamen ingratum fuit extitisse qui scrupulum hune discuteret. Epistola tua declarat te in vtroque genere pari pene felicitate excercitatum fuisse; quae res paucissimis adhuc mortalium successit. Porro carmen heroicum legenti venit in mentem Homeri Barpayopvopayía, quae tragicis verbis rem maxime ridiculam prosequitur. Atque hoc impensius sum admiratus ingenium tuum quo sterilius est argumentum. Sed tamen ne sic abs te decantatus nihil omnino praemii dicar retulisse, moneo, mi Veli, vt posthac istam longe felicissimam ingenii tui venam in felicioribus materiis exerceas. Gratulor tibi talem patronum, et illi te vicissim gratulor vel amicum vel praeceptorem. Eius eruditissimis literis incondito epistolio respondi. Non me fugit quam id sit inhumanum atque impudens. Sed quid facias? Tantis studiorum obruor laboribus, et innumerabilium epistolis sic vndique prouocor, vt singulis respondere non queam : fortassis paria facturus, si cum paucis mihi res esset : etiamsi Herculem non puduit duobus cedere. Bene vale, Veli charissime. Louanii. ANNO tM.D. XVIII. 943. 33. aE: epistolia B. 38. Erasmus om. E. Rotorodamus 8: om. E. manu propria add. B: om. E. 944. TIT. CASPARI H. 3. carmen E Corrig. : carmine F. 944, 20, patronum] Turzo. 25. studiorum] Cf. Epp. 951. 1, 981. 2-3. 95 or To 25)