917] TO JOHN DE LA PARRA 493
sed tanta dexteritate, mihi crede, vt, si titulum adimas, putes rem
non huius regionis nec huius esse seculi, magis autem felicissimis
illis Ciceronis ac Senecae temporibus natam, quibus coquis et apiciis
aliquanto plus erat eloquentiae quam nunc est iis qui videri volunt
orbis magistri. Artis obseruantissimus est, sed eius affectationem 30
ita dissimulat vt neges rem adumbratam agi. Video hune cum
primis esse idoneum qui et tibi in instituendo Ferdinando sub¬
sidiarius sit, praestetque ne quis aulam istam vt infantem atque
elinguem contemnat. Ad huius dotes et illud accedit, quod et
Hispanice callet, vtpote natus Hispanus, et Gallice perbelle, vt qui 35
Lutetiae diutule sit versatus. Nostrum sermonem intelligit magis
quam sonat. Verum haud scio, primum an Card. Croius, cui prae¬
ceptor est, passurus sit hominem a se diuelli—diligit enim eum, ita
vt meretur, effusissime; deinde an expediat iuuenem amplissimae
fortunae raraeque indolis tali formatore nudari. Impense faueo 40
Principi Ferdinando ; sed ita de me meritus est Card. vt non ausim
moliri quicquam quod illi sit incommodo futurum. Postremo non¬
dum habeo compertum an Viues ipse sustineat auelli a tanto patrono,
cui se nouit esse charissimum. Quod si hac in parte tua prudentia
mecum sentit, proximis literis alium tibi designabo. Bene vale, vir 45
eximie. Louanii id. Feb. Anno m. D. XIX.
918. To ERARD DE LA MARCEK.
Farrago p. 304. Louvain.
IN, o Aias ISIN Loni so 33 a 988 19 February 1519.
[Accompanying the presentation copy of a in Ep. 916. ]
REVERENDISSIMO D. D. ERARDO DE MARCA, EPISCOPO LEODIENSI,
ERASMVS ROTEROD. S. D.
REVERENDISSIME Praesul, mitto celsitudini tuae qualecunque animi
in te mei documentum, Paraphrasin in duas Epistolas ad Corinthios.
Opus modis omnibus nouum est, si non meretur alio titulo com¬
mendari. Certamen erat inter typographum ac me, vtrum ille plus
excuderet singulis diebus suis formulis an ego meo calamo describe- 5
rem. Opinor opus victurum vel inuitis misoglottis. Tu pro tua
humanitate boni consules. Qui codicem reddit, iuuenis est eruditus
ingeniique candidissimi, ab actis oppidi Antuuerpiensis, melior
animae meae pars: hunc, quaeso, pro tua humanitate complectere,
ac bene vale. Louanii. Vndecimo Cal. Mart. Anno M. D. XIX. 10
918. TIT. DEE: AH. 1. Reuerende 7.
917. 28. apiciis] Cf. Tert. Apol. 3. It was perhaps an ‘advance copy’;
918. 7. codicem] The reference above see p. 480. } i
to the printer probably indicates that iuuenis] Evidently Gilles; cf.
the book was not in ms. : cf. Ep. 441.1. Epp. 312. tit. n., 531. 527.