OCR
917] TO JOHN DE LA PARRA 493 sed tanta dexteritate, mihi crede, vt, si titulum adimas, putes rem non huius regionis nec huius esse seculi, magis autem felicissimis illis Ciceronis ac Senecae temporibus natam, quibus coquis et apiciis aliquanto plus erat eloquentiae quam nunc est iis qui videri volunt orbis magistri. Artis obseruantissimus est, sed eius affectationem 30 ita dissimulat vt neges rem adumbratam agi. Video hune cum primis esse idoneum qui et tibi in instituendo Ferdinando subsidiarius sit, praestetque ne quis aulam istam vt infantem atque elinguem contemnat. Ad huius dotes et illud accedit, quod et Hispanice callet, vtpote natus Hispanus, et Gallice perbelle, vt qui 35 Lutetiae diutule sit versatus. Nostrum sermonem intelligit magis quam sonat. Verum haud scio, primum an Card. Croius, cui praeceptor est, passurus sit hominem a se diuelli—diligit enim eum, ita vt meretur, effusissime; deinde an expediat iuuenem amplissimae fortunae raraeque indolis tali formatore nudari. Impense faueo 40 Principi Ferdinando ; sed ita de me meritus est Card. vt non ausim moliri quicquam quod illi sit incommodo futurum. Postremo nondum habeo compertum an Viues ipse sustineat auelli a tanto patrono, cui se nouit esse charissimum. Quod si hac in parte tua prudentia mecum sentit, proximis literis alium tibi designabo. Bene vale, vir 45 eximie. Louanii id. Feb. Anno m. D. XIX. 918. To ERARD DE LA MARCEK. Farrago p. 304. Louvain. IN, o Aias ISIN Loni so 33 a 988 19 February 1519. [Accompanying the presentation copy of a in Ep. 916. ] REVERENDISSIMO D. D. ERARDO DE MARCA, EPISCOPO LEODIENSI, ERASMVS ROTEROD. S. D. REVERENDISSIME Praesul, mitto celsitudini tuae qualecunque animi in te mei documentum, Paraphrasin in duas Epistolas ad Corinthios. Opus modis omnibus nouum est, si non meretur alio titulo commendari. Certamen erat inter typographum ac me, vtrum ille plus excuderet singulis diebus suis formulis an ego meo calamo describe- 5 rem. Opinor opus victurum vel inuitis misoglottis. Tu pro tua humanitate boni consules. Qui codicem reddit, iuuenis est eruditus ingeniique candidissimi, ab actis oppidi Antuuerpiensis, melior animae meae pars: hunc, quaeso, pro tua humanitate complectere, ac bene vale. Louanii. Vndecimo Cal. Mart. Anno M. D. XIX. 10 918. TIT. DEE: AH. 1. Reuerende 7. 917. 28. apiciis] Cf. Tert. Apol. 3. It was perhaps an ‘advance copy’; 918. 7. codicem] The reference above see p. 480. } i to the printer probably indicates that iuuenis] Evidently Gilles; cf. the book was not in ms. : cf. Ep. 441.1. Epp. 312. tit. n., 531. 527.