S. P., reuerende Praesul. Hic annus pulchre excercuit Erasmum
tuum, et itio et reditio fuit difficillima partim ob estum, qui in
Germania fuit intolerabilis, partim ob ventos pestilentissimos.
Languidulus adhuc reliqueram Basileam: tamen paulatim ita
conualueram vt mihi satis placerem, vbi venissem ad Comitem 5
Nouae Aquilae. Hunc repperi in arce Bedburiensi quatuor milibus
passuum citra Coloniam. Tuuenis est antiqua nobilitate, pauciloquus,
sobrius, moribus modestissimis ac plane sanctis, non vna in disciplina
doctus. O vices turpiter commutatas, si sacerdotes et monachi
ventri gulaeque seruiunt, militibus bonos mores ac bonas litteras ro
amplectentibus! Offendi et Bobardiae telonem qui exiliit pre
gaudio, beatum se clamitans quod Erasmum videre contigisset.
Nihil oficii non exhibuit. Inter syngraphas telonicas libellos
Erasmi ostendit. Scribunt ad me ex Norenberga, ex Bohemia, ex
Vngaria, ex Polonia litteras Christum spirantes; sed prophani fere 15
omnes. Soli monachi et theologi quidam horum similes sycophantas
agunt.
Sed vt ad rem, sperabam fore vt hoc autumno letus letos reuiserem
vos; sed o vices subitas rerum humanarum! Simul atque Comitem
reliqui, repente in extremum exitium precipitatus sum. Preter 20
animum nihil supererat vite. Semiuiuus delatus sum Louanium,
omnibus viribus destitutus. Habebam tria hulcera, ynum ingens
sub leua coxa, quod equitatione quoque fuit exacerbatum, alterum
in leuo inguine, tercium in tergo. Erat et in leuo inguine glans
predura ; item sub dextra papilla, que paulatim euanuit post quatuor 25
ebdomades. Ex tribus hulceribus excidit caro nigra et mortua.
Vterque chyrurgus pestem esse asseuerauit, et adhuc asseuerat.
Mihi non libuit credere. Iam sextam ebdomadem mihi cum
chirurgis res est, periculosissimo hominum genere, ac domi desideo.
Deerat hoc Erasmi malis. Quis credidisset hoc corpusculum tot 30
profectionibus, tot morbis, tot laboribus, tot curis suffecturum
fuisse? Dabit aliquando Christus Opt. Max. his prosperiora.
Quanquam quicquid ille nos ferre voluerit, feremus equo animo ;
modo—quod speramus illius freti bonitate—membrum hoc suum,
licet languidum, non sinat a suo corpore reuelli, Ille nobis vita, si 35
morimur; ille presydium, si viuimus.
11. Bobardiae MS. : Popardiae LB. Cf. Ep. 879. 2. 16. similis MS.: corr. LB.