OCR
889] 427 889. To (JoHN FISHER). Deventer MS. 91, f. 26 v°. Louvain, LB. App. 298. 23 October (1518). [The person addressed is clearly an English bishop; almost certainly Fisher. | S. P., reuerende Praesul. Hic annus pulchre excercuit Erasmum tuum, et itio et reditio fuit difficillima partim ob estum, qui in Germania fuit intolerabilis, partim ob ventos pestilentissimos. Languidulus adhuc reliqueram Basileam: tamen paulatim ita conualueram vt mihi satis placerem, vbi venissem ad Comitem 5 Nouae Aquilae. Hunc repperi in arce Bedburiensi quatuor milibus passuum citra Coloniam. Tuuenis est antiqua nobilitate, pauciloquus, sobrius, moribus modestissimis ac plane sanctis, non vna in disciplina doctus. O vices turpiter commutatas, si sacerdotes et monachi ventri gulaeque seruiunt, militibus bonos mores ac bonas litteras ro amplectentibus! Offendi et Bobardiae telonem qui exiliit pre gaudio, beatum se clamitans quod Erasmum videre contigisset. Nihil oficii non exhibuit. Inter syngraphas telonicas libellos Erasmi ostendit. Scribunt ad me ex Norenberga, ex Bohemia, ex Vngaria, ex Polonia litteras Christum spirantes; sed prophani fere 15 omnes. Soli monachi et theologi quidam horum similes sycophantas agunt. Sed vt ad rem, sperabam fore vt hoc autumno letus letos reuiserem vos; sed o vices subitas rerum humanarum! Simul atque Comitem reliqui, repente in extremum exitium precipitatus sum. Preter 20 animum nihil supererat vite. Semiuiuus delatus sum Louanium, omnibus viribus destitutus. Habebam tria hulcera, ynum ingens sub leua coxa, quod equitatione quoque fuit exacerbatum, alterum in leuo inguine, tercium in tergo. Erat et in leuo inguine glans predura ; item sub dextra papilla, que paulatim euanuit post quatuor 25 ebdomades. Ex tribus hulceribus excidit caro nigra et mortua. Vterque chyrurgus pestem esse asseuerauit, et adhuc asseuerat. Mihi non libuit credere. Iam sextam ebdomadem mihi cum chirurgis res est, periculosissimo hominum genere, ac domi desideo. Deerat hoc Erasmi malis. Quis credidisset hoc corpusculum tot 30 profectionibus, tot morbis, tot laboribus, tot curis suffecturum fuisse? Dabit aliquando Christus Opt. Max. his prosperiora. Quanquam quicquid ille nos ferre voluerit, feremus equo animo ; modo—quod speramus illius freti bonitate—membrum hoc suum, licet languidum, non sinat a suo corpore reuelli, Ille nobis vita, si 35 morimur; ille presydium, si viuimus. 11. Bobardiae MS. : Popardiae LB. Cf. Ep. 879. 2. 16. similis MS.: corr. LB. 14. Scribunt] This extensive corre- Erasmus’ connexion with Bohemia see spondence has entirely perished. For p. 551.