412 LETTERS OF ERASMUS [1518
Christianum Ouidium referunt? Cui vel in oratione soluta contigit
ea facilitas quae tibi in omni carminis genere? Eloquentiam aequat
eruditio; et vtrunque decorat Christiana pietas. Iam in oratione
ro prosa talis es vt alienus a carmine videri possis. O venam ingenii
vere auream! Nec a stilo mores abhorrent, quibus nihil candidius,
nihil simplicius, nihil potest esse purius. Rara auis, eximia doctrina
sine supercilio. Quid superest optandum, mi doctissime Hesse, nisi
vt egregiis tuis dotibus, quas partim tuis vigiliis, partim coelo debes,
15 fortuna respondeat? Id fiet si Germaniae principes ingeniis honorem
habere coeperint, et bellicae gloriae hanc quoque meliorem laudis
portionem adiunxerint. Tu mihi terra marique visendus eras, et
vltro tam immenso tamque periculoso itinere Erasmum petit Eobanus,
homuntionem visurus fama maligna, sed tamen hac ipsa minorem,
20 Mihi tam insigne lucrum gratulor, qui cum Hesso meo tot egregios
amicos lucrifecerim ; tuam vicem doleo, qui tam leui fructu tantum
laboris susceperis. Bene vale, Germaniae nostrae vel praecipuum
decus. Louanii. xiiii. Cal. Nouembr. M.D. x1rx.
875. To JoHN WERTER.
Farrago p. 47. Louvain.
F. p. 218: HN: Lond. iv. 3: LB. 340. 19 October 1518.
{‘Ioannes de Werter, nobilis’ matriculated at Erfurt Michaelmas 1511, and
was B.A. 1513, M.A. 1517. During this period he contributed some verses
in praise of his master, Jodocus Textoris, to the latter’s second edition of Cantali¬
cius, Erfurt, M. Maler, 1515 (see p. 410). He accompanied Eobanus to Louvain
(ef. Joach. Camerarius’ Narratio de Eobano, 1553, f°. B®), and remained with him
for a while after they returned to Erfurt; see EHE. p. 217, where Krause,
H. Eobanus, i. 296 n., corrects the year-date to 1518.]
ERASMVS IOANNI VVERTERIO SVO S. D.
Kevivem antehac putabam Germanos armis duntaxat inuictos esse ;
nunc video nulla in re non esse inuictos, posteaquam tu ab Erasmo
et valetudinario et scribendi laboribus pene exanimato literas etiam
ociosas extorquere potuisti. Verbis consequi nequeam quam mihi
5 gratus sit tuus in me tam propensus animus; et vtinam affectibus
tuis respondere liceret. Magis tamen philosophicum arbitror
moderatioribus affectibus amicos prosequi, et tempestiuis officiis
adesse potiusquam superuacaneis onerare. Quoties laborat amici
fama, quoties morbo grauatur, quoties eget pecunia aut alioqui malo
1o quopiam premitur, ibi conuenit amicum agere, mederi si liceat: sin
minus, oratione ac literis lenire’ molestiam. Alioqui quod officii
genus est quod et praestantem laedit nec ei cui praestatur quicquam
prodest? Aut quale est hoc imputare amico in beneficiorum ratione
vnde ille nihil senserit commodi? Sic quidam diuo Iacobo im¬
874. 7. contingit O» 23. M.D.XIX B.