OCR
412 LETTERS OF ERASMUS [1518 Christianum Ouidium referunt? Cui vel in oratione soluta contigit ea facilitas quae tibi in omni carminis genere? Eloquentiam aequat eruditio; et vtrunque decorat Christiana pietas. Iam in oratione ro prosa talis es vt alienus a carmine videri possis. O venam ingenii vere auream! Nec a stilo mores abhorrent, quibus nihil candidius, nihil simplicius, nihil potest esse purius. Rara auis, eximia doctrina sine supercilio. Quid superest optandum, mi doctissime Hesse, nisi vt egregiis tuis dotibus, quas partim tuis vigiliis, partim coelo debes, 15 fortuna respondeat? Id fiet si Germaniae principes ingeniis honorem habere coeperint, et bellicae gloriae hanc quoque meliorem laudis portionem adiunxerint. Tu mihi terra marique visendus eras, et vltro tam immenso tamque periculoso itinere Erasmum petit Eobanus, homuntionem visurus fama maligna, sed tamen hac ipsa minorem, 20 Mihi tam insigne lucrum gratulor, qui cum Hesso meo tot egregios amicos lucrifecerim ; tuam vicem doleo, qui tam leui fructu tantum laboris susceperis. Bene vale, Germaniae nostrae vel praecipuum decus. Louanii. xiiii. Cal. Nouembr. M.D. x1rx. 875. To JoHN WERTER. Farrago p. 47. Louvain. F. p. 218: HN: Lond. iv. 3: LB. 340. 19 October 1518. {‘Ioannes de Werter, nobilis’ matriculated at Erfurt Michaelmas 1511, and was B.A. 1513, M.A. 1517. During this period he contributed some verses in praise of his master, Jodocus Textoris, to the latter’s second edition of Cantalicius, Erfurt, M. Maler, 1515 (see p. 410). He accompanied Eobanus to Louvain (ef. Joach. Camerarius’ Narratio de Eobano, 1553, f°. B®), and remained with him for a while after they returned to Erfurt; see EHE. p. 217, where Krause, H. Eobanus, i. 296 n., corrects the year-date to 1518.] ERASMVS IOANNI VVERTERIO SVO S. D. Kevivem antehac putabam Germanos armis duntaxat inuictos esse ; nunc video nulla in re non esse inuictos, posteaquam tu ab Erasmo et valetudinario et scribendi laboribus pene exanimato literas etiam ociosas extorquere potuisti. Verbis consequi nequeam quam mihi 5 gratus sit tuus in me tam propensus animus; et vtinam affectibus tuis respondere liceret. Magis tamen philosophicum arbitror moderatioribus affectibus amicos prosequi, et tempestiuis officiis adesse potiusquam superuacaneis onerare. Quoties laborat amici fama, quoties morbo grauatur, quoties eget pecunia aut alioqui malo 1o quopiam premitur, ibi conuenit amicum agere, mederi si liceat: sin minus, oratione ac literis lenire’ molestiam. Alioqui quod officii genus est quod et praestantem laedit nec ei cui praestatur quicquam prodest? Aut quale est hoc imputare amico in beneficiorum ratione vnde ille nihil senserit commodi? Sic quidam diuo Iacobo im874. 7. contingit O» 23. M.D.XIX B.