OCR Output

814] 285
814. To James FABER.

Deventer MS. 91, f. 6. Louvain.
D. p. 148: F. p. 145: HN: Lond. iii. 9: LB. 239. 17 April (1518).

ERASMVS ROTERODAMYS INSIGNI VIRO IACOBO FABRO
STAPVLENSI.

S. D. Doctissime idemque optime Iacobe Faber, iam vnis atque
alteris literis testatus sum quam acerbe feram hanc ansam contigisse
maledicis de nobis garriendi. Praesentiebam hoc mali nasciturum ;
sed quia non erat mihi integrum non respondere, e duobus malis
quod leuius visum est delegi. Nunc quod vnum superest, oro te per
Christianam charitatem, per sanctissimorum studiorum communem
amorem, per vtriusque famam, quae ex amiciciae lege par est vtrique
cordi esse, vt communi studio malo huic qua licet medeamur, ne
latius serpat incendium. Vides homines ad malum procliues
vndecunque dissidiorum causas arripere. Nullum est pene conuiuium
in quo non hinc pro Fabro aduersus Erasmum, hine pro Erasmo
aduersus Fabrum disceptetur, praesertim ab iis qui rem penitus
ignorant. Sparguntur tuo nomine diuersae voces, alii praedicant abs
te parari recriminationem, alii negant dignari respondere Erasmo.
Rursus alii dicunt te non improbare quod me defenderim: alii e
diuerso incusare temeritatem meam. Ego quod ad me pertinet, haud
multum laboro vtrum respondeas necne, modo ab odiosis istiusmodi
dictis temperes, quae nec tibi decorum est in amicum iacere nec
mihi integrum dissimulare. Caeterum molestum est nostra causa
seri dissidia inter Christianos, exultare nostra dissensione eos qui
tuis aeque ac meis studiis infensi sunt. Non voco te ad palinodiam,
licet indignis modis sim lacessitus. Tantum epistola quapiam testare
te veri vestigandi studio decertasse, caeterum inter nos animorum
esse concordiam. Quod si non placet, denique malim te respondere
quam silentio tuo partes irritare, modo ea vtare temperantia quae
pristinos tuos deceat mores. Nullus mortalium audiuit me de Fabro
loquentem nisi tum amanter tum honorifice. Tantum admirari me
fateor quibus rebus adductus ea in me scripseris. Neque secus sentio
quam loquor, teste Christo. Bene vale, vir optime.

Louanii 15 Cal. Maias. [m.p.xvir.|
Erasmus.

TT. D: AD FABRVM STAPVLEN. MS. 1. Iacobe Faber D: vir MS. 2. ansam
D, ef. Ep. 724.8: causam MS. gtigisse MS. : obtigisse D. 3. mali MS.:
malum D. q. quae MS.: quam H. I4. respondere Erasmo MS.: responso
Erasmum H. 18. D: tempores MS. quae... 19. dissimulare add. D. 21. Non
MS. D?: Num DI 22, licet... lacessitus add. D. 24. denique add. D.
30, M.D.XVII add. H. 31. Erasmus om. D.

2, literis] Epp. 659, 724.

5

ยป
ox

39