OCR
814] 285 814. To James FABER. Deventer MS. 91, f. 6. Louvain. D. p. 148: F. p. 145: HN: Lond. iii. 9: LB. 239. 17 April (1518). ERASMVS ROTERODAMYS INSIGNI VIRO IACOBO FABRO STAPVLENSI. S. D. Doctissime idemque optime Iacobe Faber, iam vnis atque alteris literis testatus sum quam acerbe feram hanc ansam contigisse maledicis de nobis garriendi. Praesentiebam hoc mali nasciturum ; sed quia non erat mihi integrum non respondere, e duobus malis quod leuius visum est delegi. Nunc quod vnum superest, oro te per Christianam charitatem, per sanctissimorum studiorum communem amorem, per vtriusque famam, quae ex amiciciae lege par est vtrique cordi esse, vt communi studio malo huic qua licet medeamur, ne latius serpat incendium. Vides homines ad malum procliues vndecunque dissidiorum causas arripere. Nullum est pene conuiuium in quo non hinc pro Fabro aduersus Erasmum, hine pro Erasmo aduersus Fabrum disceptetur, praesertim ab iis qui rem penitus ignorant. Sparguntur tuo nomine diuersae voces, alii praedicant abs te parari recriminationem, alii negant dignari respondere Erasmo. Rursus alii dicunt te non improbare quod me defenderim: alii e diuerso incusare temeritatem meam. Ego quod ad me pertinet, haud multum laboro vtrum respondeas necne, modo ab odiosis istiusmodi dictis temperes, quae nec tibi decorum est in amicum iacere nec mihi integrum dissimulare. Caeterum molestum est nostra causa seri dissidia inter Christianos, exultare nostra dissensione eos qui tuis aeque ac meis studiis infensi sunt. Non voco te ad palinodiam, licet indignis modis sim lacessitus. Tantum epistola quapiam testare te veri vestigandi studio decertasse, caeterum inter nos animorum esse concordiam. Quod si non placet, denique malim te respondere quam silentio tuo partes irritare, modo ea vtare temperantia quae pristinos tuos deceat mores. Nullus mortalium audiuit me de Fabro loquentem nisi tum amanter tum honorifice. Tantum admirari me fateor quibus rebus adductus ea in me scripseris. Neque secus sentio quam loquor, teste Christo. Bene vale, vir optime. Louanii 15 Cal. Maias. [m.p.xvir.| Erasmus. TT. D: AD FABRVM STAPVLEN. MS. 1. Iacobe Faber D: vir MS. 2. ansam D, ef. Ep. 724.8: causam MS. gtigisse MS. : obtigisse D. 3. mali MS.: malum D. q. quae MS.: quam H. I4. respondere Erasmo MS.: responso Erasmum H. 18. D: tempores MS. quae... 19. dissimulare add. D. 21. Non MS. D?: Num DI 22, licet... lacessitus add. D. 24. denique add. D. 30, M.D.XVII add. H. 31. Erasmus om. D. 2, literis] Epp. 659, 724. 5 ยป ox 39