gentem traducas. Quod si princeps a te consulente rogatus senten¬
tiam fuero, non dubitabo censere e re atque ex existimatione tua
5 futurum, si te cum instrumento studiorum tuorum hue contuleris,
vt gymnasium exornes quod in hac vrbe Princeps instituere velle
dicitur, et eorum desyderio satisfacias qui te votis propemodum
conceptis transire ad nos exoptant. Hac de re quod firmaueris, ad
Parisiensem scribes, taxabisque stipendii modum et viatici, si ita tibi
visum fuerit. Satius enim id esse censeo quam vt me velut actore
ad eam concipiendam stipulationem vtare: is enim gymnasii
instituendi architectus est, vt intelligo. Qui cum tibi valde bene
cupiat, omnia vtique tua causa apud Principem conficiet, et magnifice
tibi cauebit, vt res non modo sine captione tua sed etiam ex vsu tuo
ac commodo luculento transigatur. Tantum rem tuam gnauiter
literis accurato, et ita rem totam exponito vt ipse intelligat certiorem
te factum a me. Ego autem vt euentum rei non praesto nec rei
periculum cupide recipio, —quando nec gratiam transactae rei magno¬
pere vendicaturus mihi sum, etiamsi operam mihi istam admonendi
430 tui depoposci—ita non video quid in hac re vereri captionis debeas.
Nisi enim tanto rei perficiundae sponsore acquiescis, ne Crassus
quidem tibi locuples satis erit, si reuiuiscat. Iamiam expostulator:
et mihi posthac irascere qui tibi libens semper nuncii quippiam boni
porto, nec nisi inuitus aut imprudens obnuncio.
435 Certe nunc si vir bonus es, tu non modo boni consules quicquid in
hac epistola scripsi, sed etiam destinata ad id epistola euangelia mihi
debere te fatebere, siue conditionem accepturus sis, siue ambiguo
responso fastidiose frustraturus ; vt anno superiore fecisti, ad Regem
etiam scribens. Id quod ipse mirabatur, cum ei literas tuas reddidi
440 in Sammaurio vico tum agenti, vbi villam habemus Sammaurianam ;
fastidiumque tuum purgaui vt potui, excusata absentia Cancellarii
patroni tui, quasi scilicet alieni iuris esses. Glareanus tuus in locum
Fausti demortui suffectus est, et stipendium habebit. Vsqueadeo
fortuna tibi fauere prolixissime coepit, vt etiam amicis tuis negocia
445 sua fortunet. Idem Parisiensi iam notus est et gratus.
Deloinus noster verbis meis salutari te iussit; qui ex aula recens