OCR Output

810] FROM WILLIAM BUDAEUS 279

exoptatus venies, quos iam satis multos habemus, doctrina etiam 375
bilingui praeditos ; Budaeumque habebis quicum aliquando lusites,
cumque eum propius certiusque cognoueris, quicum etiam in tenebris
mices.

Atqui Gratiis te aliquando litauisse oportet, qui hominem illum
perspicacem dierum paucorum consuetudine in admirationem tui 380
fauoremque traxeris. Nam quod nostratium permultis adeo places
qui te nunquam viderunt, stili tui suauitas efficit operumque tuorum
genius quidam illecebrosus lectorum exhilarator: qui in Francorum
scriptis a Francis desyderatur, vt aduersis Vulcani coniugibus
eloquentiae studium nostri auspicari videantur, si Francis tantum 385
scribunt, apud quos indigenae generosi esse non solent. Vide quam
ego tecum comparatus iniquis fatis vtar: siquidem cum Palladem
togatam simul ac palliatam non modo religiose sed et dispendiose
coluerim, vt ne virginitatis quidem eius attentandae animum vnquam
habuerim, ne hoc quidem ab eius obseruantia ferre adhuc potui, vt 390
in aula gratiosum me faceret, sicut mihi quidem ego nunquam impe¬
rare potui vt cum aula in gratiam redirem, ex quo ab ea migraui.

Tu genesim gratiosam sortitus ampla etiam praemia a tuis, ab
externis, quodque inusitatum est, a nostris etiam imperitis ferre
potes, si velis—vsqueadeo ista tuae Mineruae gratia nullis non te 395
approbas: nec mihi, cum tibi ob id inuiderem, conatus vnquam
processit, si opera tua doctrina simul et venustate vendibilia carpere
atque eleuare institi. Id quod cum caute ac circunspecte fecisse
mihi semper visus sim, tu tamen in Epistolis ad te scriptis contendis
me aperte libros tuos deiecisse ob vnum aut alterum verbum familiari- 400
ter prolatum. Ti oÙv, pepyipowpe, tiv TIXNV éTL aitid, i] cor tà éaurÿs
ayabà dppov tav xepoîv diateNe® ovppopotoa. O fortunatam istam
tuam Mineruam, cuius duo omnium maximi reges iam facti proci
esse dicentur! O nos felices, quibus mox videre continget, vt
spero, eum honorem esse habitum eloquentiae, vt duo imperia 405
potentissima aemula licitatione institorem te eloquentiae in ditionem
suam asciscant: si tamen tuus Carolus hane gloriam Francisco
inuidere coeperit, cuius tu comitatum abeuntis in Hispaniam
destituisti.

Ludere me credis? serio iocor loquorque. Proinde dum res calet, 410
tuorum amicorum senatum conuocato, vt consultum primo quoque
tempore fiat vtrobi potius, id est hic an isthic, aetatem iam ver¬

398. caute H : cate E. 401. airĝo F. 406. te om. H. 412. iam om, H.
378. mices] Cf. Cic. 07. 3. 19. 77: a cf. Hom., T. 18. 382.

proverb from the game of ‘ mora’. 392. ex quo] About the end of 1498 ;
380. consuetudine] At Brussels in Feb. see Delaruelle, Budé, p. 81.

1517; cf. Ep. 522. 117 n. 399. Epistolis] The reference seems
384. Vulcani coniugibus] se. Gratiis; to be to B : Epp. 421, 441