15 fortunulas hominis esse minores quam vt eum Louanii possint
alere ; vbi iam menses aliquot non sine dispendio sedit, adeo vt
cogatur de augenda alicunde fortuna cogitare. Refert omnium
nostrum talem virum Louanii retineri, quo lumen illius latius
luceat. Refert et mea priuatim; cum enim abesse cogar ad sex
0 aut octo menses, decreueram huic opes meas, hoc est libros, com¬
mendare non modo seruandos verum etiam fruendos, quicum mihi
puto nihil non esse commune. Retinebitur autem si quod in Hebraeo
factum est, idem in hoc fiat, videlicet vt illi salarium designetur illius
virtutibus dignum. Neque dubito quin illud intelligat tua prudentia,
25 huius professionem longe plus habituram negocii quam Hebraei. Ille
tradit rudimenta rudibus, iste tot eruditis cogetur satisfacere, De
domo, suo fiet tempore quod faciendum est. Ego professiones statim
censeo ineundas, ne res interim frigescat, aut ne quis malus genius
rem salutarem omnibus interturbet. Crede mihi, theologicorum col¬
30 legiorum abunde satis erit, et questionariorum vbique plus satis; at
hoc pulcherrimum negocium, nisi ex Buslidii animo successerit, non
video per quem possit instaurari. Haec vna res omnium studia
a turbidis lacunis ad diuinae Scripturae limpidissimos fonteis
reuocabit.
De Graeco accersendo narrabis Borsalo quid vobis sit sententiae:
is tibi vicissim meum referet animum. Nolim me alieno ingerere
negocio, praesertim cum hic mihi nec seratur nec metatur ; faueo
tamen vtilitati publicae, faueo memoriae optimi viri Hieronymi
Buslidiani: quam ego non sinam interire, si quid omnino nostrae
40 poterunt litterae. Epitaphia mitto, non qualia merebatur ille, sed
qualia nos praestare potuimus, iam annis aliquot in hoc studii genere
versantes, quo non aliud ab eloquentia diuersius, praesertim carminis.
Si quid censebis mutandum, cum Borsalo communica ; is mihi tuam
sententiam perscribet. Bene vale Christo custode so(s)pes, vir
45 ornatissime. Louanii 7. Cal. April. An. M.D. XVIII.
Erasmus tibi deditissimus.