OCR
260 LETTERS OF ERASMUS [1518 15 fortunulas hominis esse minores quam vt eum Louanii possint alere ; vbi iam menses aliquot non sine dispendio sedit, adeo vt cogatur de augenda alicunde fortuna cogitare. Refert omnium nostrum talem virum Louanii retineri, quo lumen illius latius luceat. Refert et mea priuatim; cum enim abesse cogar ad sex 0 aut octo menses, decreueram huic opes meas, hoc est libros, commendare non modo seruandos verum etiam fruendos, quicum mihi puto nihil non esse commune. Retinebitur autem si quod in Hebraeo factum est, idem in hoc fiat, videlicet vt illi salarium designetur illius virtutibus dignum. Neque dubito quin illud intelligat tua prudentia, 25 huius professionem longe plus habituram negocii quam Hebraei. Ille tradit rudimenta rudibus, iste tot eruditis cogetur satisfacere, De domo, suo fiet tempore quod faciendum est. Ego professiones statim censeo ineundas, ne res interim frigescat, aut ne quis malus genius rem salutarem omnibus interturbet. Crede mihi, theologicorum col30 legiorum abunde satis erit, et questionariorum vbique plus satis; at hoc pulcherrimum negocium, nisi ex Buslidii animo successerit, non video per quem possit instaurari. Haec vna res omnium studia a turbidis lacunis ad diuinae Scripturae limpidissimos fonteis reuocabit. De Graeco accersendo narrabis Borsalo quid vobis sit sententiae: is tibi vicissim meum referet animum. Nolim me alieno ingerere negocio, praesertim cum hic mihi nec seratur nec metatur ; faueo tamen vtilitati publicae, faueo memoriae optimi viri Hieronymi Buslidiani: quam ego non sinam interire, si quid omnino nostrae 40 poterunt litterae. Epitaphia mitto, non qualia merebatur ille, sed qualia nos praestare potuimus, iam annis aliquot in hoc studii genere versantes, quo non aliud ab eloquentia diuersius, praesertim carminis. Si quid censebis mutandum, cum Borsalo communica ; is mihi tuam sententiam perscribet. Bene vale Christo custode so(s)pes, vir 45 ornatissime. Louanii 7. Cal. April. An. M.D. XVIII. Erasmus tibi deditissimus. 35 780806. To RICHARD SAMPSON. Auctarium p. 139. Louvain. F. p. 142: HN: Lond. ii. 5: LB. 352. (March) 1518. ERASMVS ROTERODAMVS EXIMIO IVRIS VTRIVSQVE DOCTOR] RICHARDO SAMPSONI S. D. Inczns, vt scribis, ornatissime Richarde, verae necessitudinis argumentum est, quod tot eximios amicos habemus inter nos communes; 40. Epitaphia] Cf. Epp. 699; 804. 805. 27. statim] See Ep. 691 introd.